Quantum redactiones paginae "Mythologia" differant

Content deleted Content added
fix cite error
Linea 23:
=== Allegoria ===
[[Fasciculus:Max Muller.jpg|thumb|150px|[[Fridericus Maximus Müller|Max Müller]] iuvenis.]]
Sunt qui mythos ab [[allegoria|allegoriis]] profectos esse doceant. Secundum unam doctrinam mythi primo per allegoriam vires naturae indicabant, sicut [[Apollo]] [[sol]]em,<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De natura deorum|N.D.]]'' 2.68: ''Iam Apollinis nomen est Graecum. quem solem esse volunt.''</ref> aut [[Neptunus (deus)|Neptunus]] [[mare]].<ref>[[Horatius|Hor.]], ''[[Epodi (Horatius)|Epod.]]'' 17.55 ''Neptunus alto tundit hibernus salo.''</ref> Secundum aliam opinionem mythi primo per allegoriam notiones [[philosophia|philosophas]] significabant, sicut [[Minerva]] [[sapientia]]m,<ref>[[Paulus Diaconus|Pauli]] excerpta ex [[Sextus Pompeius Festus|Festo]] p. 109 Lindsay: ''Minerva dicta, quod bene moneat. hanc enim pagani pro sapientia ponebant.''</ref> aut [[Venus (dea)|Venus]] [[cupido|cupidinem]].<ref>[[Publius Terentius Afer|Ter.]], ''[[Eunuchus (Terentius)|Eun.]]'' 732 ''sine Cerere et Libero friget Venus.''</ref> [[Fridericus Maximus Müller|Max Müller]] ([[1823]]-[[1900]]) credidit allegorias ab epithetis deos ornantibus profectas esse;<ref>Cf. Segal 2004: 20.</ref> exempli gratia, si mare saevum erat, saevitiam a Neptuno Saevo effectam esse putabant.<ref>[[Ennius|Enn.]], ''Scipio'' 2 Warmington: ''Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.''</ref> Denique per [[metonymia]]m ''Neptunus'' = ''mare'', postremo poetice iterum ''mare'' = ''Neptunus''.<ref>[[Lucretius|Lucr.]] 2.472 ''Neptuni corpus acerbum''.</ref>
 
=== Personificatio ===