Quantum redactiones paginae "Mythologia" differant

fix cite error
(fix cite error)
(fix cite error)
[[Max Müller]] (1823–1900), mythos "morbum linguae" appellavit. Qui coniecit mythos ortos fuisse quia linguae antiquae nominibus abstractis neutroque genere carebant; [[anthropomorphismus|anthropomorphicas]] [[ars rhetorica|orationis]] conformationes, necessarias in talibus linguis, ad extremum explanatas ad verbum fuisse, notionem enim inducentes quod res naturales essent res consciae, revera dei.<ref name="segal_2004_20">Segal 2004:20.</ref>
 
[[Iacobus Georgius Frazer|Iacobus Frazer]] ([[1854]]–[[1941]]) [[anthropologus]] credidit mythos perperam interpretatos fuisse rituum [[magia (mystica)|magicorum]], qui ipsi falsam legum naturalium notionem ostendit.<ref name="segal_2004_67_68">Segal 2004:p.67–68.</ref> Secundum Frazer, homines coeperunt cum vana impersonalium legum magicarum fide. Cum ei comprehenderent eas leges male procedere, fidem legum naturalium reliquerunt, ut in [[deus|deos]] personales [[natura]]m gubernantes crederent, mythos [[religio]]sos sic parientes. Interea, ut mos erat, homines in usu rituum olim magicorum persistebant, quos ei iterum interpretati sunt ut iterationes eventuum mythicorum. Ad postremum, Frazer contendit homines invenisse quod natura leges naturales non sequitur, sed nunc earum naturam veram modis scientificis invenire. Hic iterum scientia mythos facit obsoletos; suis verbis, homines progrediuntur "a [[magia (mystica)|magia]] per [[religio]]nem ad [[Scientia (ratio)|scientiam]]."<ref name="Frazer, p. 711">Frazer (1922), p 711.</ref>
 
Hae doctrinae, cogitationem mythicam cogitationi scientificae opponentes, hominibus hodiernis necesse esse mythos relinquere significabant.<ref name="segal_2004_3">Segal 2004:3.</ref>
104

recensiones