Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

fix cite error
(Imago Francisco-Macias-Nguema_personality_cult_photo.jpg deleta est ex Communibus ab Wdwd. Ille hanc rationem dedit: per c:Commons:Deletion requests/File:Francisco-Macias-Nguema personality cult photo.jpg)
(fix cite error)
Prima insulae [[Bioko|de Fernando Poo]] pittacia anno 1868 ab Hispanicis colonialibus auctoritatibus capite [[Sancta Isabella (Guinea Aequinoctialis)|Sanctae Isabellae]] edita sunt. Editiones per saeculum unum usque ad 1968 perrexerunt cum colonia in Guineam Hispanicam incorporata est. Insula de Fernando Poo (ex illo tempore [[Bioko]] nuncupata) nunc est pars Guineae Aequinoctialis.
 
E 30 Iulii anni 1959 ad 11 Octobris [[Rivus Muniensis]]<ref>{{CathHierDiocese|batg}}</ref> sicuti separata transmarina [[Hispania]]e provincia tractabatur donec insulae de Fernando Poo coniuncta est ut formaretur Guinea Aequinoctialis diē 12 Octobris anni 1968. Prima pittacia edita sunt diē 27 Aprilis anni 1960.<ref name=ross>Rossiter, Stuartus (Stuart) & Flower Ioannes (John). ''The Stamp Atlas''. Londinii: Macdonald, 1986, pp.307-308. ISBN 0-356-10862-7</ref>
 
Rivi Muniensis residentes initio Guineae Hispanicae pittaciis cursualibus utebantur usque ad 1960 cum Hispanicum gubernium dissimilium pittaciorum Rivo Muniensi et insulae de Fernando Poo (seu [[Bioko]]ni) usum decrevit. Prima series definitiva seu vulgata eodem anno apparuit, consistens e novem valoribus, e 25 [[peseta|centimis]] usque ad 10 [[peseta]]s, omnibus eādem cum diagraphā ostendente missionarium et autochthonem puerum legentes, et cum inscriptione "RIO MUNI".
Ultima Rivi Muniensis editio synthesis trium [[signum astrologicum|signorum]] [[Zodiacus|Zodiacalium]] emissa diē 25 Aprilis anni 1968 fuit.
 
Guinea Hispanica independens respublica anni 1968 facta est et eius prima pittacia emissae sunt eādem diē.<ref name=ross>Rossiter, Stuartus (Stuart) & Flower Ioannes (John). ''The Stamp Atlas''. Londinii: Macdonald, 1986, pp.307-308. ISBN 0-356-10862-7</ref>
 
Multa varia pittacia emissa sunt ex illo tempore, plerumque designata plus ad appellandos transmarinos pittaciorum collectores quam domestico usui.
Est paulum musicae popularis venientis extra Guineam Aequinoctialem. Panafrica genera sicuti [[sucus (musica)|sucus]] et [[macossa]] populares sunt, non minus quam [[reggae]] et [[nuta et volvere]]<ref>[http://www.upaep.mx/micrositios/glossarium/rlittera.html Glossarium Anglico-Latinum a Gualterio Redmond]</ref>. Citharae acusticae greges fundati Hispanicis in exemplis sunt notissima autochthonica tradition in natione, praecipue nationalis celebratus cantor [[Desmali]] aut [[Dambo de la Costa]].<ref>[http://www.annobon.es/Nge/ngembo/desmali.html Desmali] (Hispanice).</ref>
 
Alios apud Aequatoguineenses<ref name=rossross_2>Gentilicio "Aequatoguineensis-e" confer binomina "Polyscias aequatoguineensis"aut "Begonia aequatoguineensis".</ref> musicos sunt [[Malabo Strit Band]], [[Luna Loca]], [[Chiquitín]], [[Dambo de la Costa]], [[Ngal Madunga]], [[Lily Afro]] et in [[Hispania]]m exsules sicuti [[Super Momo]], [[Hijas del Sol]] et [[Barón Ya Buk-Lu]].
 
===Cinematographia===
104

recensiones