Quantum redactiones paginae "Turdetani" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Iberia 300BC-en.svg|thumb|Hispania antiqua ante Romanos, Turdetani caeruleo colore insignes sunt.]]
'''Turdetani''' erant natio Iberica Hispaniae antiquae quae [[Baetica|Baeticam]] incolebat, in utraque ripa fluminis [[Baetis]]. Doctissimi Hispanorum habebantur quia primi litteris usi erant, fortasse iam quinto saeculo a.C.n., quod [[abecedarium Tartessiacum]] hodie dicitur. Etenim ibi fuerat antiqua civitas [[Tartessus|Tartessos]] quae commercii necessitudinibus cum Graecis primo ac deinde cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] coniuncta erat. Idem populus atque Turduli fuisse videntur<ref>F. Lasserre, nota ad [[Strabo]] III.1.6 in editione [[Collection des Universités de France]].</ref> etsi a nonnullis auctoribus distinguuntur. Certe beatissimam Hispaniae regionem incolebant, in qua multae urbes et [[Colonia Romana|coloniae]] Romanae postea aedificatae sunt. Praeter enim miram agrorum fecunditatem metallis quoque abundabat in vicinis montibus, auri, argenti, aeris.
== Historia ==
[[Fasciculus:I tarteso.jpg|thumb|Stela Tartessiaco abecedario inscripta.]]