Quantum redactiones paginae "Turdetani" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Iberia 300BC-en.svg|thumb|Hispania antiqua ante Romanos, Turdetani caeruleo colore insignes sunt.]]
'''Turdetani''' erant natio Iberica Hispaniae antiquae quae [[Baetica|Baeticam]] incolebat, in utraque ripa fluminis [[Baetis]]. Doctissimi Hispanorum habebantur quia primi litteris usi erant, fortasse iam quinto saeculo a.C.n., quod [[abecedarium Tartessiacum]] hodie dicitur. Etenim ibi fuerat antiqua civitas [[Tartessus|Tartessos]] quae commercii necessitudinibus cum Graecis primo ac deinde cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] coniuncta erat. Idem populus atque Turduli fuisse videntur etsi a nonnullis auctoribus distinguuntur. Certe beatissimam Hispaniae regionem incolebant, in qua multae urbes et [[Colonia Romana|coloniae]] Romanae postea aedificatae sunt. Praeter enim miram agrorum fecuditatem metallis quoque abundabat in vicinis montibus, auri, argenti, aeris.
== Historia ==
 
Si [[Titus Livius|Tito Livio]] credimus dissensiones inter Turdetanos et [[Saguntum|Saguntinos]] anno 220/[[219 a.C.n.|219]] speciosam oppidi Saguntini obsidendi causam Poenis obtulere<ref>''[[Ab urbe condita libri|Ab Urbe condita]]'' XXI.6 et 12.</ref>, quod initium [[Secundum bellum Punicum|secundi belli Punici]] exstitit. Magis quam viginti post annos rebellantes Turdetani a Romanis subacti per [[Praetor|praetorem]] Publium Manlium<ref>''[[Ab urbe condita libri|Ab Urbe condita]]'' XXXIV.17-19</ref> sunt eo anno [[195 a.C.n.|195 a.C.n.]] quo [[Marcus Porcius Cato maior|Marcus Porcius Cato]] [[consul]] in Hispania imperabat. In quo historiae suae loco [[Titus Livius]] Turdetanos maxime omnium populorum Hispaniae imbelles dicebat.
== Notae ==