Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
m →‎De repraesentatione sensoria: Denuo literam elapsam interposui.
m →‎De disiunctivismo: Numerum verbi correxi.
Linea 52:
Theoriae perceptionis repraesentationales, quamquam favore hodierno maxime utuntur, nonnullis laborant incommodis, sicut hoc quod ad halucinationes pertinet: in halucinando enim variae res (verbi gratia [[sica]] aut [[rattus]]) apparent. Cum halucinationem vero obiecto carere constet, quomodo igitur figurarum in experientia halucinantis visarum differentia explanari possit? Forsitan dicere possimus varias halucinationes ad qualitates differentes referri: sicam, quam halucinantes experiamur, ex differentibus proprietatibus constare. Sed in halucinatione deest ipsum obiectum, sine quo ne qualitates quidem locum ubi considant habeant. Hic de quadam [[ontologia]] [[Platon]]ica agi videtur. Si quidem et obiecta idealia vel abstracta et sensu data incommoda videntur, forsitan ad theoriam antiquissimam decurrendum sit: realismum simplicem dicimus, secundum quem experientia ad obiecta materialia (nec mentalia) derigitur. Quae theoria iam pridem repudiata est, quod errores perceptionis et halucinationes explanare nequeat.
 
Theoria, qua realismus simplex servari posse putatur, '''disiunctivismus''' appellatur, qui experientiam perceptionis [[disiunctio (logica)|disiunctive]] intellegi definirique docet. Constat enim experientiam perceptionis aut perceptionem veram aut errorem vel halucinationem esse. In illa re vera exstat obiectum, cui omnes illae, quas habere videtur, sunt qualitates. In erroribus autem exstat obiectum, cuius quidem qualitates ab iis, quas habere videnturvidetur, differunt. In halucinatione non exstitit obiectum, Itaque disiunctivismus solum ad perceptionem veram pertinet.<ref>Martin 1992.</ref>
 
Constat quidem realismum simplicem resurrectum sua incommoda habere, nam argumentum perceptionis verae et argumentum erroris vel halucinationis, quamquam inter se differunt, [[introspectio]]ne inter se distingui non possunt. Itaque nos ad eas quas habemus experientias aditum habere negant. Aliquo modo tamen errores perceptionis et halucinationes explanari debent, sed ad hoc munus realismus simplex non sufficit.
 
== Epilogus ==