Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
m →‎Quid experientia repraesentetur: Literam delapsam restitui.
Linea 38:
 
== Num perceptio in cogitatione posita sit ==
Sunt qui dicant perceptionem esse opinationem de obiecto conceptam: percipere igitur opinari esse, et experientiam ad [[notio (psychologia)|notiones]] referri.<ref>Armstrong 1986; McDowell 1994.</ref> Quod si verum est, errantes aut halucinantes opinationem falsam concipere videmur: In erroribus perceptionis obiectum proprietate praevisa caret, in halucinationibus autem obiectum omnino deest. Non quidem semper erroribus perceptionis decipimur, nam baculum in lacum inlatum, quamquam flecti apparet, tamen non mutari scimus. Itaque inter experientiam et opinationem distinguendum esse videtur. Constat igitur experientià notiones contineri, quod autem facultates conceptuales requirit. Nam nisi 'baculi' et 'flectendi' notiones possiderem, baculum ine lacu flectierigens flectum mihi appareret. Nam perceptio in processu cognitivo posita est. Percipere est cogitare.
 
Dicat quidem quispiam in experientia aliquid esse quod opinandi facultatem conceptualem superet. Nam infantibus animalibusque, etsi notionibus ad rem pertinentibus careant, experientias sensibiles esse consentaneum est. Nihil sane obstat, quin infantibus et canibus notiones quasdam "ineffabiles" esse putemus. Utcumque est, sola experientia eas non requirit.