Quantum redactiones paginae "Athenaeum de Waha" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
 
== Historia ==
Burgimagister [[Iulius d'Andrimont]] rogaverat [[Leonia de Waha|Leoniam de Waha]] ut fundaretur gymnasium puellis dedicatum in urbe ubi tunc locus nullus educationis superioris puellis patebat. Inde de Waha ad stratam Hazinelle ludos ''Institut supérieur de demoiselles'' (1868) instituit, cui magistratus LeodinensisLeodiensis ex anno 1878 curam assumpsit. Nomen posthac in ''Lycaeum de Waha'' mutatum est. Instructio religiosa secundum confessiones singulas oblata est; absentia ab cursu religioso discipulis incriminationi fuit. Quoniam in magisterio et pastor [[protestantismus|protestanticus]] et [[rabbinus]] fuerunt, episcopus Leodinensis excommunicationem omnibus operam dantibus minatus est. Die inaugurationis vere omnes homo ecclesiasticus de Montpellier anathemate ex ecclesia fugabat. Successor eius in sede episcopali autem Doutreloux statim omnes exsecrationes ecclesiasticas nullius esse declaravit.<ref>[http://www.wallonie-en-ligne.net/encyclopedie/biographies/notices/de_waha-l.htm De Leoniae de Waha vita impedimentis plena]</ref>.
 
Reconstructio ad grandem stratam De Avroy confecta est annis inter 1937 et 1940 secundum ichnographias ab architecto [[ioannes Moutschen|Ioanne Moutschen]] exaratas. Tum artifices XVIII [[wallonia|Wallonenses]]<ref>[http://www.artfact.ulg.ac.be/af/visites/liege/waha.html Art&Fact]</ref> artificia multa ad scholam exornandam fecerunt velut opera tectoria, opera caelata plana, opera musiva, vitrea bella.