Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

Summarium vacuum
No edit summary
Anno 251 anno [[Decius]] persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est. Ibi tot Christiani, qui [[timor]]e permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in [[Legenda aurea|Legenda Aurea]] [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]] traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion, Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum e grege in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.
 
Cum duobus saeculis post, imperatore [[Theodosius II|Theodosio II]] regnante, rustici eos lapides, quibus ad stabulum erigendum sibi opus esset, ab ingressu specus illius deprompsissent, hi septem dei gratia ad vitam rursus experrecti sunt. Unam solam noctem credentes se perdormivisse, ad famem depellendam Malchum, ut panem emeret, denuo in urbem miserunt. Qui cum nummum imperatoris Decii porrexisset, ut fraudator statim ad episcopum et magistratus deductus est. Cum coram eis rem revelavisset, episcopus arcessito imperatore una cum populo frequente specum adiit. Ibi valde mirati deo pro tanto miraculo gratias egerunt. Id enim signum iudicaverunt resurrectionis mortuorum, quam negantes illis temporibus [[haereticushaeresis|haeretici]] quidam in publicum prodierant. Illi septem autem tunc somno consopiti sempiterno placide obdormiverunt.
 
De his iuvenibus traditur multis [[narratio]]nibus variis et perantiquis, quarum apud Christianos notissima in Legenda Aurea reperitur. Sed etiam in [[Religio Islamica|religione Islamica]] hi septem creduntur testes graves resurrectionis mortuorum. Hae [[fabula]]e et christianae et islamicae multis rebus inter se differunt, velut de numero nominibusque iuvenum et de spatio in spelunca peracto. Ipsa autem fabula de somno magico miraque expergefactione aliquanto vetustior esse putatur, fortasse iam temporibus praechristianis simili modo narratae erant.
5 524

recensiones