Quantum redactiones paginae "Gaius Cilnius Maecenas" differant

res de vita
mNo edit summary
(res de vita)
'''Gaius Cilnius Maecenas''' (circa 70/65–[[8 a.C.n.]]) fuit dives [[eques]] [[Roma antiqua|Romanus]], [[ars|artium]] patronus, amicus [[Octavianus Augustus|Octaviani Augusti]], [[Horatius|Horatii]], [[Vergilius|Vergilii]], et aliorum [[poeta]]rum. Ex [[Tuscia]] provenit ex regia familia [[Etrusci|Etrusca]].
 
De Maecenate scripsit Horatius :"Maecenas atavis edite regibus" ([[Carmina]] 1.1), quia cognomen eius ex Tuscis regibus deductum erat. Maecenas Terentiam in matrimonium duxit. Ipsum cognomen in toto orbe notum, quia liberalis artium patronus significat. [[Propertius]] quoque eum in carminibus celebravit.
 
Augustus ei latifundia [[Aegyptus|Aegypti]] dedit, ubi Maecenas [[vinum]] colebat quod nomine "Vineae Maecenatianae" Romae vendit. Maecenas tamen saepe gustui profundo incusatus est'''.''' Ut homo politicus, Maecenas principatui favebat quoniam antiquam maiorum rem publicam perditam putabat. Gaius Maecenas adiuvit cum Pacto Brundisii. Suum ingenium fuisse Octavianum non nomen [[Romulus|Romuli]] accepisse sed adhuc novum nomen Augusti. Ita metus regius demeretur. Maecenas [[Publius Vergilius Maro|Vergilio]] pecuniam dabat ut hic [[Aeneis|Aeneida]], [[carmen heroicum]], scribere posset quod Octavianum ut progeniem [[Aeneas|Aeneae]] celebraret. Maecenas voluit esse poetam, sed non erat bonus poeta. Gaius Maecenas aedificavit magnos hortos. Maecenate mortuo, toti sui boni dati sunt Augusto.
 
== Bibliographia ==
Usor anonymus