Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Africanus" differant

Content deleted Content added
Cum in Hispania esset, Scipio et suus frater, Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus, “Fulmina Belli” nominabantur... Hasdrubale victo apud Ibera cum suo fratre, desivit consilia Carthiginis invadendo Italiam... Proditus a Celtiberiis, victus est...
No edit summary
Linea 2:
 
== Gens ==
Scipio anno [[235 a.C.n.]] [[Roma]]e gente [[Patricii (ordo)|patricia]] [[Scipio (cognomen)|Scipionum]], ramo [[Gens Cornelia|gentis Corneliae]], [[Roma]]e natus est. Quidam maiores eius iam [[consul]]atu functi sunt. Tres ex decem consulibus, qui ab anno 222 a.C.n. usque ad annum 218 a.C.n. electi sunt, fuerunt Scipiones. Africanus erat consul et quoque bonus imperator, rarissimus illo tempore. Proavus Publii Cornelii Scipionis Africani, [[Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus|Lucius Cornelius Scipio Barbatus]], qui etiam auctor generis Scipionum habetur, munere [[Pontifex maximus|pontificis maximi]] functus anno [[280 a.C.n.]] [[censor]] electus est. [[Bella Samnitica|Bellis Samniticis]] bene gessit, ex quo ei et genti eius magna gloria obtigit.
 
Pater [[Publius Cornelius L.f. Scipio]], [[consul]] anni [[218 a.C.n.|218]], anno [[211 a.C.n.|211]] in Hispania contra [[Poeni|Poenos]] pugnans necatus est. Mater Pomponia fuit, frater [[Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus]] anno [[190 a.C.n.|190]] consulatum gessit. Ipse Publius Cornelius Scipio Aemiliam in matrimonium duxit et ex ea duos filios atque duas filias habuit, inter eas [[Cornelia (mater Gracchorum)|Cornelia]], quae [[Tiberius Sempronius Gracchus (consul 177 a.C.n.)|Tiberio Sempronio Graccho]] (consuli [[177 a.C.n.|177]]) nupsit et mater illorum clarorum Gracchorum facta est.
Linea 15:
Cum in Hispania esset, Scipio et suus frater, Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus,  “Fulmina Belli” nominabantur. In animo habens [[Carthago|Carthaginem]] ipsam oppugnare, cum principibus [[Numidia|Numidicanis]] Syphace Massinissaque coniunxit. Syphax autem posthac in [[matrimonium]] Sophonisbam, filiam Hasdrubalis Gisconis, duxit, et cum Scipione Massinissaque pugnavit. Rediens ad Hispaniam Scipio seditionem oppressit. Interea Mago in Italiam navigavit et Scipio, [[Gades|Gadibus]] captis ac occupatione Romana in Hispania firmata, anno [[206 a.C.n.|206]] imperium tradidit et ex Hispania Romam decessit. Hasdrubale victo apud Ibera cum suo fratre, desivit consilia Carthiginis invadendo Italiam. Anno secundo omnium concessu [[consul]] primo electus est (cum collega [[Publius Licinius P.f. Crassus Dives|Publio Licinio P.f. Crasso Divite]]) provincia [[Sicilia]] sibi adsignata. Proditus a Celtiberiis, victus est.
 
[[Hannibal]]e hoc tempore in [[Calabria]] circumscripto, Romani bellum contra Africam transferre potuerunt. Fama Scipionis ei complures ex tota Italia evocatos traxit, nobiles antiqui autem, quibus elegantia luxuriosa illius displicuit, et qui Hannibalem omnino timuerunt, incursioni adversati sunt, veniam Scipioni ex Sicilia ad Africam trasmittere dantes, si Romae interfuerit. Principio anno 205 cultus deae [[Phrygia]]e [[Cybele]]s ac translatio simulacri eius ex Pessino Romam ad benedicendum incursionis nimirum existimationem plebis attigit. Legatione ad Siciliam mandato, cognitum est Scipionem exercitui classique bene armatis imperare, et iusso legati Scipio anno 204 ex Sicilia ad Uticam transivit. Interea Carthago cum Syphace, cuius impetus Scipionem ad exsolvendum obsidionis Uticae compellit, coniunxit, sed anno secundo tamen hic duos exercitus Numidicanos Poenosque pervicit. Quamvis exercitus Hannibalis numero superior esset, dux Poenus a Scipione ad [[Proelium Zamense|Zamam]] [[19 Octobris]] anno [[202 a.C.n.|202]] pervictus est<ref>[[Polybius]] XV 5-16; [[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXX 29-35</ref>. In Secunda Bella Punica, Scipio fecit Romanum gladium meliorem pugnando Hannibali. Novus Romus gladius erat similis gladio Hispano quod erat longior. Hoc facto [[Secundum Bellum Punicum]] finivit. In ultimo proelio belli Zamae, Scipio usus est consilium eodem Hannibalis in eum quod, ars militaris, usus est Hannibalis adversus Romanos Cannis.
 
Scipio, quamvis immoderatae postulationes nobilium antiquorum essent, in compositione Carthaginis clemens erat. Romam rediit, ubi triumpho triumphato cognomine '''Africanus''' appellatus ''primus nomine victae ab se gentis est nobilitatus''<ref>Polybius XVI 23; Titus Livius, op.cit., XXX 45,6-7</ref>. Prudentiam autem honores maiores quos populus ei tribuere voluit recusare habuit. Aliquamdiu tranquille vivebat et ad rem publicam non accedebat.