Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

→‎De veneratione: Nexum inutilem correxi.
m (Andrew Dalby movit paginam Septem dormientes (Sancti) ad Septem dormientes: mea mente sine verbo discretivo exprimere possum, sicut aliae Vicipaediae)
(→‎De veneratione: Nexum inutilem correxi.)
Dies feriae septem sanctorum apud Christianos ritus Latini solito [[27 Iunii]], apud Christianos Byzantinos [[23 Octobris]] est. Invocantur a laborantibus [[febris|febri]] et [[insomnia]], etiam a nautis.
 
Ex [[antiquitas|antiquitate]] et [[medium aevum|medio aevo]] multae picturae horum iuvenum exstant. [[Religio Islamica|Musulmanis]] sunt etiam nonnulla [[delubrum|delubra]] illorum septem veneratione et peregrinatione digna - verisimiliter quia de certo speluncae loco nihil habent traditum - inter quae illud temporibus [[Mahometus|Mahometi]] in urbe [[Petra (Iordania)|Petra]] aedificatum excellit. Contra in mundo christiano ecclesiae eis dedicatae rarissime inveniuntur: una Ephesi apud specum, in Europa omnino duae. Altera est ecclesiola ''septem sanctorum'' (Francogallice ''Sept-Saints'') apud [[Le Vieux-Marché]] in [[Armorica]] sita, altera ''ecclesia septem dormientium'' (Theodisce ''Siebenschläferkirche'') in vico Rotthof, pertinente ad commune ''Ruhstorf an der Rott'' [[Dioecesis Passaviensis|dioeceseos Passaviensis]] in [[Bavaria inferior]]e. Hic ab aetate [[barocus|barocca]] cultus septem dormientium patronos primitivos dictae ecclesiae, sanctos [[Petrus|Petrum]] et [[Paulus|Paulum]], paene neglectos reddiderunt.
 
== Scripta et artificiose facta ==
5 524

recensiones