Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant
Content deleted Content added
→De legenda: ad meliorem sonum latinum |
|||
Linea 4:
Anno 251 anno [[Decius]] persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est. Ibi tot Christiani, qui [[timor]]e permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in [[Legenda aurea|Legenda Aurea]] [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]] traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum ex eis in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.
Cum duobus saeculis post, imperatore [[Theodosius II|Theodosio II]] regnante, rustici eos lapides, quibus ad stabulum erigendum sibi opus esset, ab ingressu specus illius deprompsissent, hi septem dei gratia ad vitam rursus experrecti sunt. Unam solam noctem credentes se perdormivisse,
De his iuvenibus multis [[narratio]]nibus variis et perantiquis traditur, quarum apud Christianos notissima in Legenda Aurea reperitur. Sed etiam in [[Religio Islamica|religione Islamica]] hi septem creduntur testes graves resurrectionis mortuorum. Hae [[fabula]]e et christianae et islamicae multis singulis rebus inter se differunt, velut de numero nominibusque iuvenum et de spatio in spelunca peracto. Ipsa autem fabula de somno magico miraque expergefactione aliquanto vetustior esse putatur, fortasse iam temporibus praechristianis simili modo narratae erant.
|