Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '['''Septem dormientes''' sunt grex septem iuvenum Ephesi natorum temporibus imperatorum Romanorum; ne in persecutione Christianorum idola venerari cogere...'
 
Pauca addo.
Linea 21:
Haec ecclesia duabus de causis memoratu digna est. Primo cum historiae huius regionis coniuncta sunt duo fragmenta superiora lapidum sepulcralium temporum provinciae Romanae [[Noricum|Noricae]], infixa in exterius latus ecclesiae meridionale. Ostentant septem imagines mortuorum (quattuor una, altera tres), qui antiquitus illi septem sancti habiti sunt. Secundo quia in [[ara]] capitali hi sancti iuvenes non picturis, sed arte plastica ficti collocati sunt. Sculptores Ioannes Baptista Modler et filii anno 1758 specum apertum marmore gypsoplastico (theodisce ''Stuckmarmor'') factum invenerunt similem scenae theatrali, in qua signa illorum septem ficticia in saxis quiescentium et modo expergiscentium statuerunt. Ex eadem materia ficti quasi eo ipso puncto temporis oculis offeruntur, cum in spelunca inventi sunt: candidi et illustrati luce per vitra helvola et rubentia incidente. Quod artificium periti talium rerum inter optimas deformationes huius turmae numerant.
 
=== Alia ===
*[[Oratorium]] ''Die Siebenschläfer'' a [[Carolus Loewe|Carolo Loewe]] ad verba Ludovici Giesebrecht compositum
*[[Carmen]] paenultimum [[series|seriei]] ''Der west-östliche Divan'' a [[Ioannes WolfgangusVolfgangus Goethius|Ioannes Wolfgangus GoethiusGoethio]] conscriptae , ''Siebenschläfer'' intitulatum, legendam horum septem continet accurate secundum traditionem islamicam (ut ne [[canis|canicula]] quidem eorum nomine ''Qitmir'' omittatur). Carmine insequente inscripto ''Gute Nacht!'' (latine ''bona nox!'') poeta hanc seriem finivit.
 
== Adnotationes ==