Quantum redactiones paginae "Kristi Noem" differant

108 octeti additi ,  2 years ago
m
Definitio brevis ex en:
m
m (Definitio brevis ex en:)
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Kristi Noem''' (in [[Watertown]] nata,in oppido nomine ''Kristi Lynn Arnold'', die [[30 Novembris]] [[1971]] nata) est [[politicus|politica]] [[Civitates Foederatae|Americana]] quae ex anno [[2019]] est tricensima tertia gubernator [[Dacota Meridiana|Dacotae Meridianae]].
 
Filia agricolarum, in [[comitatus Hamlin|comitatu Hamlin]] educata, ipsa post patris malo casu mortem fundum gerebat, eruditione sua dilata. Sodalis [[factio Republicana|factionis Republicanae]], legata fuit camerae repraesentantium Dacotae Meridianae a die [[9 Ianuarii]] [[2007]], deinde camerae repraesentatium foederali a die [[3 Ianuarii]] [[2011]] usque in [[3 Ianuarii|eodem die]] anni [[2019]]. Eisdem annis, studiis persecutis, baccalaureata est apud [[Universitas Civica Dacotae Meridianae|universitatem civicam Dacotae Meridianae]]. Die [[5 Ianuarii]] [[2019]] officium gubernatricis Dacotae Meridianae rite suscepit, [[Dionysius Daugaard|Dionysii Daugaard]] successor.
91 846

recensiones