Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
stella
Linea 1:
[[Fasciculus:Ponzo illusion.gif|thumb|[[Figura Ponzo]]: Linea flava superior lomgior esse videtur quam linea flava inferior, quamquam [[realitas|re vera]] ambae eiusdem longitudinis sunt.]]
[[Fasciculus:Napoleon’s Grave with silhouette.jpg|thumb|Figura quae non est: Napoleon ante sepulcrum suum]]
[[Fasciculus:Necker-wuerfelrp.png|thumb|Cubus Necker]]
'''Perceptio''' est, qua [[veritas|veritatem]] externam cognoscimus. Quo modo veritatem percipere possimus, magna quaestio [[epistemologia|epistemologica]] est. Itaque perceptio, cum eventum mentale sit, non solum ad [[philosophia mentis|philosophiam mentis]] sed etiam ad [[psychologia cognitiva|psychologiam cognitivam]] ac studium [[cerebrum|cerebri]] pertinet.
 
Line 7 ⟶ 5:
 
== Quid perceptione contineatur ==
[[Fasciculus:Napoleon’s Grave with silhouette.jpg|thumb|Figura quae non est: Napoleon ante sepulcrum suum]]
Duae sunt theoriae perceptionis:
# Qui '''theoriae repraesentationali''' subscribit, qualem exponat mundum experientia sensibilis, quaerit. Itaque mundum aliquo modo menti repraesentari credit.
Line 15 ⟶ 14:
 
== Quid qualitativi perceptione contineatur ==
[[Fasciculus:Necker-wuerfelrp.png|thumb|Cubus Necker]]
Fautores theoriae qualitativae, quamquam experientia sensibili quidquam repraesentari negant, tamen de conscientia alicuius obiecti agi credunt. Quam conscientiam dicunt positam esse in vera relatione Percipientis (sive subiecti) et Percepti (sive obiecti). Cogitari potest experientiam sensibilem ad rem materialem referri, cuius proprietates in experientia cognoscere possumus. Huiusmodi realismus simplex a philosophis recentioribus reici solet, nam ex erroribus perceptionis et [[halucinatio]]nibus apparet nos, cum aliquid percipimus, de proprietatibus corpusculorum materialium nequaquam recta conscios esse. Error perceptionis fit, si id quod percipimus alias habere videtur proprietates quam vere habet: baculum ex aqua surgens declinare videtur; nummulus, si eum oblique spectes, oblongus apparet; res alba, si eam in luce rubra intuearis, rubrum colorem habere videtur. Nihil de his proprietatibus in re quam percipimus inhaerescit. Cum igitur error perceptionis factus erit, non praeteribit nos conscientia proprietatum quae materiali corpusculo propriae non sunt. Erroris etiam maioris exemplo sunt halucinationes, nam fieri non potest, ut proprietatas, de quibus conscii sumus halucinantes, rei materiali, quoniam non exstat, propriae sunt: constat experientiam hominis halucinantis ab experientia vulgari naturà internà (sive phaenomenologice) nequaquam differre. Ne in vera quidem perceptione proprietates rei materialis directo cognoscemus.
 
Linea 122:
 
{{Myrias|Anthropologia}}
{{FA stella}}