Quantum redactiones paginae "Ethernet" differant

Content deleted Content added
m + (10K)
de notionibus
Linea 5:
Ethernet [[stratum physicum]] (vel stratum 1) et [[stratum conexionis datorum]] (vel stratum 2) [[systema OSI|systematis OSI]] in effectum perficit. Prius ARCNET, Token Ring et alia systemata passim adhibita sunt. Nunc autem Ethernet per [[caplum bifile contextum]] — quod etiam [[10 Base T]] appellatur — et [[Wi-Fi]] (ad rete quod sine filamento operatur) sunt in praesenti duae omnium vulgatissimae technologiae retibus localibus creandis dedicatae.
 
Technologia Ethernet ab anno 1973 ad 1974 creata est apud societatem [[Xerox PARC]] a [[Robertus Metcalfe|Roberto Metcalfe]], qui permotus erat [[ALOHAnet|systemate ALOHA]], cui in parte suae [[Thesis doctoralis|dissertationis doctoralis]] studuerat.<ref>Brock (2003: 151)</ref> Systemata trans Ethernet communicantia flumen datorum dividunt in breviores [[permutatio fasciculorum|fasciculos]] (''frames''), quos [[algorismus]] [[CSMA/CD]] modulatur. Omnes fasciculi suam quisque profectionis et destinati loci inscriptionem continent nec non notitias ad errorum recognitionem pertinentes.
 
Normae Ethernet multas conexionum varietates ad stratum physicum [[OSI-ISO exemplar|OSI]] pertinentes habent. Ethernet [[10BASE5]], primum systema etiam "pingue" appellatum, [[caplum coaxiale|caplo coaxiali]] usum est, in cuius locum postea [[caplum bifile contextum|caplum binis filis contextum]] et [[fibra optica]] substituta sunt. Velocitas transmissionis circumscripte aucta est: In principio fuit 10 Mbit/s (prima velocitas). Nunc est 100 Gbit/s.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{NexInt}}
*[[Reticulum computatrale]]
 
== Bibliographia ==