Quantum redactiones paginae "Ioannes Bernardus Fischer de Erlach" differant

Content deleted Content added
 
Linea 4:
Erlach Romae secundum doctrinam [[ioannes Laurentius Bernini|Ioannis Laurentii Bernini]] eruditus denique in patriam est reversus. In initio Graecii, postea ex anno 1687 Vindobonae operam multam dabat ubi mox in omnibus inceptis structoriis publicis maioris momenti alliciebatur et consulebatur. Itaque architectus summus aulicus declaratus est.
 
Vindonae exempli gratia haec affabre confecit quae omnia revera captantia valde: Ecclesiam Sancti Caroli Borromaei (1716–37, quod terminavit Martinelli), Ecclesiam Sancti Petri, Palatium principis Eugenii, Palatium Trautson, [[Palatium imperialeImperiale (Vindobona)|Palatii imperialis]] partem meridianam interiorem, Depositorium raedarum imperiale.
 
[[Palatium Belli Fontis|Palatii Belli fontis]] ichnographias primas ipse exaraverat anno 1696. Inter opera aliis in locis sita mentionis specialis sint digna Fanum Immaculatae conceptionis Mariae [[salisburgum|Iuvavi]], Oratorium principum electoriorum [[Vratislavia]]e necnon Palatium Clam-Gallas [[Praga]]e.
Linea 11:
 
Filius discipulusque Iosephus Emmanuel (1695-1742) machinas vaporarias primas in Austria statuisse dicitur; qui natus posthac architectus quoque est factus ingenio multo minore. Scripsit opus »Anfang einiger Vorstellungen der vornehmsten Gebäude sowohl innerhalb der Stadt als in denen Vorstädten von Wien etc.« (Vindobonae 1719).
 
==Bibliographia==
* Hans Aurenhammer: ''J. B. Fischer von Erlach'', Londinii 1973