Quantum redactiones paginae "Pumilus horticus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Historia ==
[[file:Gartenzwerg (01) 2006-07-20.jpg|thumb|120px|left|Pumilus horticus annorum 1990]] Sunt qui dicant pumilorum horticorum maiores iam in mythologia [[Aegyptus|Aegytiaca]] apparuisse circa historias de deo Bes. Quod cum ita sit - [[Florentiae|FlorentiisFlorentia]]e in viridariis Bobolorum [[Valerius Cigoli]] nanum Petrum Barbini posuerat, [[iuvavum|Iuvavi]] architectus inclutissimus [[Ioannes Bernardus Fischer de Erlach]] pumiliones miros in viridario Castelli Mirabell erigendos iussit.
 
In [[circulus Ilm|Circulo Ilm]] [[Thuringia]]e est oppidum Gräfenroda ubi saeculo XVII confectio pumilorum horticorum vulgo acquirendorum coepta est. Multas in terras mercedes exportatae sunt et exportantur, historice praesertim in Europam Centralem. In tota Germania summatim miliones XXVII pumilorum horticorum expositorum esse feruntur. Gräfenroda invenitur et museum de pumilis horticis
(Theodisce: ''Gartenzwergmuseum'') in via Ohrdrufer Straße nr 1 quod portas libenter visitatoribus scientiarum istarum avidis patefacit.
 
Anno 1847 Carolus Isham Britannicus pumilos horticos XXI mandavit, ut latifundia sua in [[Northamptoniensis comitatus|Northamptoniensi comitatu]] sita digne exornaret. Ex annis 1990 traditiones pristinae pumilorum publice statuendorum, quae paulo in oblivionem ceciderunt, revivificatae esse videntur. Annis istis advenerunt imagines novae inusitatae cum figuris ridiculosis et periculosis necnon cum argumentis pornographiae criminumve.
 
== Bildaro ==
<gallery>