Quantum redactiones paginae "Flavius Stilicho" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
Linea 6:
Stilicho in hodierna [[Germania]] natus est a patre [[Vandali|Vandalo]], auxiliario in exercitu Romano, et matre quae civis [[Roma|Romana]] erat. Tamen semper se Romanum putavit etiamsi erat, sicut plurimi Germani, Arrianus, ergo putatus haereticus. Correcte tres linguas principales illius temporis loquebatur: [[Lingua Germanica|Germanicam]] communem, [[Lingua Latina|Latinam]] [[Lingua Graeca|Graecamque]]. Historiographiae vir videtur multum ambiguus: putatus dux fidelis causae Imperii Romani, egit negative{{dubsig}} pro se. Nam [[Alaricus|Alaricum]] non pepulit neque limitem ad flumen [[Rhenus|Rhenum]] servavit.
 
[[Theodosius I|Theodosio I]] regnante, qui ultimus utriusque partis Imperi imperator fuit, miles Romanus fuit. Anno [[384]] eum ad regem Persam [[Sapor III|Saporem III]] misit, ut de pace et partitione [[Armenia|Armeniae]] ageret. Missio felix fuit et Stilicho, cum Theodosium [[Constantinopolis|Constantinopoli]] adisset, generalis factus est, ut limites a [[Visigothi|Visigothibus]] defenderet: ille hoc negotium per circa viginta annos habuit. QuiaTheodosius quia virtutem eius videbat, Theodosius ei Serenam suam nepotem uxorem dedit, quae postea filia adoptiva fuit. Eo coniugio nati sunt filius [[Eucherius]] et duae filiae, Maria et Termantia, quae uxores imperatoris [[Honorius|Honorii]] fuerunt .
 
Imperatore [[Valentinianus II|Valentiniano II]] anno [[392]] interfecto, Stilicho exercitum paravit quod, Theodosio ducenteduce, [[Flavius Eugenius|Flavium Eugenium]] proelio ad flumen Frigidum vicit. In hac quoque pugna Stilicho imperavit, cum haberet subordinatum Alaricum Visigothum (deinde suum inimicum), qui magnam auxiliariorum [[Gothi|Gothorum]] copiam ducebat. Anno [[400]] una cum [[Aurelianus (consul 400)|Aureliano]] consulatum gessit.
 
[[Monumentum]] [[marmor]]eum annis circa 400 factum et dictum sepulcrum Stilichonis in [[basilica]] sancti [[Ambrosius|Ambrosii]] [[Mediolanum|Mediolani]] exstat, sed Stilicho hac in urbe sepultus esse vix veri simile videtur. Nam primo testimonia desunt, deinde omnino corpus illis temporibus inquietissimis ac bellicosis a loco supplicii Mediolanum tralatum esse a multis viris doctis denegatur.