Quantum redactiones paginae "Iacobus Dahl" differant
Content deleted Content added
Linea 5:
== Dahl theologus==
[[file:Faroese stamps 601-603 Bibel translators.jpg|thumb|Interpretes tres scripturarum sacrarum: Jákup Dahl, Kristian Osvald Viderø, Victor Danielsen. Aspiciuntur iuxta in pittacio cursuali.]] Anno 1912 parochus communitatis Suðuroy creatus est, anno 1918 praepositus insularum Faeroarum omnium proclamatus. Quod officium usque mortem implevit. Sicut praedecessores varii conversionem textuum ecclesiasticorum in linguam Faeroensem intendit: id e.g. iam [[Andreas Christianus Evensen]] amicus postulaverat. Rituale anno 1919 conversum ob litigationes diversas haud ante annum 1929 in lucem prolatum est. Librum [[psalmi|Psalmorum]] iam 1921 converterat, antequam [[Novum Testamentum]] tractare inciperet. Anno 1937 versio completa prelis mandata est, cum [[Victor Danielsen]] versionem alteram pararet. Laborem in [[vetus Testamentum|Vetere Testamento]] convertendo infinitum [[Christianus Osvaldus Viderø]] ad finem patravit. Anno 1961 labor perfectus erat; versio altera Victoris Danielsen iam anno 1949 edita erat, quippe quae non e linguis originalibus exarata esset.
Dahl et catechismum convertit ano 1922, ''Historiam Bibliae'' [[carolus Fredericus Balslev|Caroli Frederici Balslev]] (1924) et collectionem homeliarum pro servitio divino in regionibus remotis a christifidelibus laicis ipsis faciendo. Cantus ecclesiasticos [[martinus Lutherus|Martini Lutheri]] quoque ad sermonem patrium suum feliciter et sollerter adaptavit.
== Dahl linguista==
|