Quantum redactiones paginae "Iacobus Dahl" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[file:Jakup Dahl.jpg|thumb|Iacobus Dahl]]
'''Iacobus Dahl''' (natus die [[15 Iunii]] [[1878]] ad [[Vágur]] in [[Faeroae|Insulis Ovinis]], mortuus die [[5 Iunii]] [[1944]] [[Thori Portus|Thori Hafniae]]) praepositus [[protestantismus|protestanticus]] Insularum Ovinarum fuit et indefessus propugnator [[lingua Faeroensis|linguae Faeroensis]] in scholis atque ecclesiis adhibendae.
==Patriota entheus==
Filius negotiatoris iam inde a pueritia motionibus recentioribus nationalismum foventibus captus erat. Ei condiscipulus [[Ioannes Djurhuus]] fuit qui recitationem hymni nationalis ''Nú er tann stundin komin til handa'' (compositore Ioanne Patursson) initium pugnarum declaravit. Politicus in factione a Patursson condita factus est cui nomen ''Sjálvstýrisflokkurin'' (separationis fautorum). Fama eius aucta est, cum in munere magistri anno 1909 instructionem [[lingua Danica]] praebendam recusabat. Res ita inusitatae fuerunt, ut ante ministerium educatorium [[Haga]]e ipsum iretur. Discipulus tunc fuit Gulielmus Heinesen, qui tempora anteriora in memoria habuit quando Dahl discipulos ad usum linguae Danicae coegerat. Anno 1912 munus magistri reliquit.