Quantum redactiones paginae "Quintus Pomponius Secundus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q344263 sunt
No edit summary
 
Linea 1:
'''Quintus Pomponius Secundus''' (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno [[42]]) senator Romanus e gente plebeia fuit. Patria fortasse [[Iguvium]] in Umbria erat. Frater eius [[Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus]] senator erat, cui praetori anno 31 vades exstitit, cum post casum [[Lucius Aelius Seianus|Seiani]] praefecti praetorio a praetore Considio accusatus esset<ref>[[Tacitus]], ''Annales'', V 8</ref>. Anno [[33]] Considium et eius sororem Sanciam ipse accusabat<ref>Tacitus, ''Annales'', VI 18</ref>. Pomponius [[Caligula]] regnante humilis adulator fuisse dicitur<ref>[[Cassius Dio]] LIX 29</ref>. Quintus Pomponius anno [[41]] consul suffectus erat, cum [[24 Ianuarii]] Caligula caederetur. Cum collega [[Gnaeus Sentius Saturninus (consul 41)|Gnaeo Sentio Saturnino]] consilium rei publicae restuendaerestituendae cepit et praetorianis militibus necatus esset, nisi [[Claudius (imperator)|Claudius]] imperator eumei servavissetsaluti fuisset<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae]]'', XIX 166-186 et 263-264.</ref>. Ad [[30 Iunii]] consulatum tenuit. Anno 42 a [[Publius Suillius Rufus|Publio Suillio Rufo]] accusatus [[Lucius Arruntius Camillus Scribonianus|Lucii Arruntii Camilli Scriboniani]] motui se adiunxit et cum eo periit<ref>Nomen Pomponii in fastibus consularibus erasum est. Confer: Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 466</ref>.
 
== Notae ==