Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 46:
== De repraesentatione sensoria ==
Quae supra dicta sunt in dubium vocant illos, qui experientiam perceptionis in possessione notionum (vel in cogitatione) positam esse putant. Praeterea ex experimentis psychologicis erui potest fides, quod in percipiendo sensoria exsistit repraesentatio, quae usui facultatum conceptualium antecedit. Quae memoria iconica,<ref>Neisser 1967.</ref> momentanea repraesentatio sensoria, patefacta est experimentis, quorum participibus micatim ostentae sunt novem notae litterarum, de quibus trinas agnoscere potuerunt. Quibus experimentis indita est fides, quod, quae trinae litterae agnoscantur, etiam postquam evanuit stimulus, determinari potest. Quae cum ita sint, necesse est repraesentationem cunctarum novem litterarum in memoria usque retineri, quamquam solae trinae agnosci possunt. Huiusmodi igitur repraesntatio sensoria usui omnium facultatum conceptualium antecedere videtur.Quae repraesentatio experientiae perceptionis instar esse videtur.
 
Etiam causas empiricas habemus, cur experientiam perceptionis non conceptualem (id est, analogicam vel iconicam) esse putemus. Quod quidem analogicam vel iconicam repraesentationem obiecto suo similem esse non significat, nam repraesentatio semper quidam status cerebri est. Cum enim rubrum experimur, nihil rubri in cerebro esse clarum est. Informatio analogicis et iconicis repraesentationibus sensoriis comprehensa exactior et amplior et densior est quam ut mechanismis cognitivis in usum verti possit. Quibus mechanismis ea informationis pars, qua quandoque opus est, in formam conceptualem redigitur.
 
== De disiunctivismo ==
Theoriae perceptionis repraesentationales, quamquam favore hodierno maxime utuntur, nonnullis laborant incommodis, sicut hoc quod ad halucinationes pertinet: in halucinando enim variae res (verbi gratia [[sica]] aut [[rattus]]) apparent. Cum halucinationem vero obiecto carere constet, quomodo igitur figurarum in experientia halucinantis visarum differentia explanari possit? Forsitan dicere possimus varias halucinationes ad qualitates differentes referri: sicam, quam halucinantes experiamur, ex differentibus proprietatibus constare. Sed in halucinatione deest ipsum obiectum, sine quo ne qualitates quidem locum ubi considant habeant. Hic de quadam [[ontologia]] [[Platon]]ica agi videtur.
 
 
Line 79 ⟶ 84:
* Fumerton, Richard (2006) Direct Realism, Introspection, and Cognitive Science. ''Philosophy and Phenomenological Research'' 73: 680–695.
* Gendler, Tamar Szabo & Hawthorne, John (ed. 2006) ''Perceptual Experience.'' Clarendon Press.
* Grice, H.P. (1961) The Causal Theory of Perception, ''Proceedings of the Aristotelian Society, Supplementary Volumes'' 35: 121–152.
* Haddock, Adrian (2011) The Disjunctive Conception of Perceiving, ''Philosophical Explorations'' 14(1): 23–42.
* Heck, R. G. (2000) Nonconceptual content and the ‘space of reasons’, ''Philosophical Review'' 109: 483–523.
* Huemer, Michael (2013) Epistemological Asymmetries Between Belief and Experience, ''Philosophical Studies'' 162(3): 741–748.