59 912
recensiones
No edit summary |
No edit summary |
||
'''Lucius Pomponius Flaccus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius [[Iguvium]] in [[Umbria]] erat. Ante annum [[16]] legatus in [[Moesia]] [[Gaius Poppaeus Sabinus|Gaio Poppaeo Sabino]] duce erat. Eo [[Ovidius Naso]] epistulam ex ponto I 10 misit. Anno [[17]] consul ordinarius creatus anno [[19]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia]]e factus est. Fuit amicus [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], qui eum anno [[32]] legatum in [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] misit. Ibi [[Herodes Agrippa I|Herodem Agrippam]] regem futurum sed tum a creditoribus lacessitum, quia eo Romae familiariter usus erat, in fidem suam recepit. Mox tamen cognovit Agrippam qui secum in consilio iudicum sedebat, sententiam Damascenis vendidisse. Ideo amicitiam ei renuntiavit<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XVIII.155-160.</ref>. In provincia sua mortuus est anno [[34]] aut [[35]]. Frater eius maior [[Gaius Pomponius Graecinus]], consul suffectus anno [[16]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123</ref>.
== Pomponius Flaccus conviva ==
|
recensiones