Quantum redactiones paginae "Lucius Pomponius Flaccus" differant

Summarium vacuum
m (Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1215588 sunt)
No edit summary
'''Lucius Pomponius Flaccus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius [[Iguvium]] in [[Umbria]] erat. Ante annum [[16]] legatus in [[Moesia]] [[Gaius Poppaeus Sabinus|Gaio Poppaeo Sabino]] duce erat. Eo [[Ovidius Naso]] epistulam ex ponto I 10 misit. Anno [[17]] consul ordinarius creatus anno [[19]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia]]e factus est. Fuit amicus [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], qui eum anno [[32]] legatum in [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] misit. Cum [[Herodes Agrippa|Herodi Agrippa]] egit. In provincia sua mortuus est anno [[34]] aut [[35]]. Frater eius maior [[Gaius Pomponius Graecinus]], consul suffectus anno [[16]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123</ref>.
 
== Pomponius Flaccus conviva ==