Quantum redactiones paginae "Baptisterium" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: addo correctioni parvae commentarium celatum.
Linea 13:
„An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic enim complantati facti sumus similitudini mortis eius:simul et resurrectionis erimus."<ref>Paulus, ''[[Epistula ad Romanos]]'' 6.3-5.</ref> Has cogitationes secuti sunt, qui has veterum baptisteriorum formas explanabant: exprimi ablutionem [[peccatum|peccatorum]] vitae prioris in fonte baptismali et illud mori et resurgere una cum Christo. Sed ad has deliberationes accedunt certae considerationes et contemplationes perantiquae et mysticae ad numerum octo pertinentes. Nam ut post septem dies octavus initium novae [[hebdomas|hebdomadis]] est, ita post creationem mundi in septem diebus dies octavus initium novae vitae in mundo novo consideratur exemplo resurrectionis Christi eodem octavo die.
 
Has cogitationes reperimus in [[carmen|carmine]] octo distichorum inscripto „Versus [[Ambrosius|Ambrosii]] ad fontem". Exstat in [[codex|codice]] [[Bibliotheca Palatina (Heidelberga)|Vaticano Palatino]] Latino 833. Hoc carmen tradunt scriptum esse in parietem baptisterii Sanctae [[Thecla|Theclae]] [[Mediolanum|Mediolani]] et, servatum a [[peregrinus|peregrino]] quodam pio{{dubsig}}<!-- Hoc modo conatus sum theodiscam vocem ''Pilger'' vertere latine. --> saeculi 8, qui ea verba sibi adnotanda putavit, saeculo 9 vel 10 in dictum codicem adscriptum.<ref>Garry Wills, ''Font of Life''. [[Oxonia|Oxonii]] 2012, pagina 12.</ref>
His versibus ad illum pertinentibus fontem, in quo Ambrosius tunc [[episcopus]] Mediolanensis [[Pascha (festum Christianum)|nocte paschali]] anni 387 [[Augustinus|Augustinum]] discipulum suum baptizavit, „tota theologia baptismatis (...) continetur."<ref>Garry Wills, Font of Life. Pagina 13: „There is a whole theology of baptism in the poem."</ref>
:OCTACHORVM<!-- Textum scripsiiscripsi isdemiisdem quibus scriptum hodie legitur litteris in pariete. --> SANCTOS TEMPLVM SVRREXIT IN VSVS
::OCTAGONVS FONS EST MVNERE DIGNVS EO
:HOC NVMERO DECVIT SACRI BAPTISMATIS AVLAM