Quantum redactiones paginae "Novalis" differant

Content deleted Content added
m ~
→‎Gravitudo artificis: pauca addo de compositione Hugonis Distler.
Linea 12:
==Gravitudo artificis==
Dum erat Leucopetrae commercium epistulare et conventus cum circulo [[Romanticismus|Romanticismi]] Ienensis (Schlegel, [[Aloysius Tieck]]) habuit. Inspiraverant Novalem imprimis [[Ioannes Fichtius]] eiusque philosophia. Saepissime inflammabatur animus istius theosophi profundi et sic dicti prophetae scholae Romanticismi. Ei cordi erat ut unum fierent vita poiesis scientiae religio. Quod propositum a nullo alio poeta tantopere creditum est. Eius interminata [[mythistoria]] praetitulata »Heinrich von Ofterdingen« testimonium optimum de his omnibus perhibet. Sed opes ingeniumque tamen ideis laudandis non semper sufficiebant: continuo quaeritur in ista fabula Milesia "flos caeruleus" quidam. Immo verus fructus odoris floralis in lectoribus vix est, cum perpulchrae sint cantilenae variae necnon historiunculae de amore inter Henricum et Mathildem. Multa in operibus Novalis obscura manent, qui a diebus claris strepentibusque nos trahit ad noctes mysticas (»Hymnen an die Nacht«). Religio auctoris christiana, quae ecclesia non eget, prospere feliciterque apud opus praetitulatum »Geistliche Lieder« monstratur. Opera omnia Novalis ediderunt anno 1802 ipsi Tieck et Schlegel.
 
==Compositiones musicae opera Novalis continentes==
*Unus ex admiratoribus huius poetae et philosophi fuit [[Hugo Distler]]. Qui, annis 1941 et 1942 oratorium pacis ''Aetates Mundi'' ("Die Weltalter"), opus suum postumum, scribens, mythum aureae aetatis et [[Cassandra]]m [[Aeschylus|aeschyleam]] cum nonnullis sententiis ex opere Novalis ''Die Christenheit oder Europa'' coniunxit incipientibus hisce verbis: "Tam diu sanguis per Europam manabit, dum nationes terribilem suum animadvertant furorem, qui perperam eas circumagat, et sancta musica percussae et placatae aras pristinas adeant varia cum commixtione et opera pacis perfaciant et magnum supra acies fumantes festum pacis lacrimosissime celebrent ..." (theodisce ''Es wird so lange Blut über Europa strömen, bis die Nationen ihren fürchterlichen Wahnsinn gewahr werden, der sie im Kreise herumtreibt, und von heiliger Musik getroffen und besänftigt zu ehemaligen Altären in bunter Vermischung treten, Werke des Friedens vornehmen und ein großes Friedensfest auf den rauchenden Walstätten mit heißen Tränen gefeiert wird ...'')<ref>Eadem verba leguntur in folio ab [[sodalis|sodalibus]] [[Alba Rosa|Albae Rosae]] anno 1942 effuso.</>
 
== Opera ==