Quantum redactiones paginae "Philippus (tetrarches)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
== Quid in tetrarchia fecerit ==
[[Fasciculus:Tiberius of a coin by Herod Philip.jpg|thumb|Nummus Philippi effigiem Tiberii imperatoris praebens.]]
In totum rector moderatus et iustitiae adfectator fuisse a Flavio Iosepho iudicabatur<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.106-107</ref>. Certe seditiones adversus eum memoriae traditae non sunt. Una e causis huiusmodi quietis potuit esse quod maior pars incolarum tetrarchiae non Iudaei erant ː nec ideo Philippus dubitavit nummos suos effigie Augustorum aut etiam [[Iulia maior|Iuliae]] signare, non obstante lege Iudaica quae imagines humanas effingi vetabat. Caesaream urbem ad Iordani fontes in Paneade condidit, quae ut a ceteris urbibus eiusdem nominis distingueretur, ''Caesarea Philippi'' appellari solebat et caput tetrarchiae fuit. Item vicum Bethsaïda in modum urbis auxit et ''Iuliadem'' nominavit, in honorem Augusti filiae. Nam cum fratre Antipa adsentatione erga domum Augustam certabat<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.28</ref>. Sine liberis obiit ː itaque Tiberius tetrarchiam eius tum [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] adsignavit. Magnifico funere Iuliade honoratus fuisse dicitur.
 
==Si vis plura legere==