Quantum redactiones paginae "Philippus (tetrarches)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Quid in tetrarchia fecerit ==
In totum rector moderatus et iustitiae cupidus fuisse a Flavio Iosepho iudicabatur<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.106-107</ref>. Certe seditiones adversus eum memoriae non accepimus. Una e causis fuisse videtur quod maior pars incolarum non Iudaei erant ː itaque Philippus non dubitavit nummos effigie Augusti aut [[Iulia maior|Iuliae]] signare, non obstante lege Iudaica quae imagines humanas effingi vetabat. Caesaream urbem ad Iordani fontes in Paneade condidit, quae ut a ceteris urbibus eiusdem nominis distingueretur, ''Caesarea Philippi'' appellari solebat et caput tetrarchiae fuit. Item vicum Bethsaïda in modum urbis auxit et ''Iuliadem'' nominavit, in honorem Augusti filiae. Nam cum fratre Antipa adsentatione erga domum Augustam certabat<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.28</ref>. Sine liberis obiit ː itaque Tiberius tetrarchiam eius tum [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] adsignavit. Magnifico funere Iuliade honoratus fuisse dicitur.
 
==Si vis plura legere==