Quantum redactiones paginae "Philippus (tetrarches)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Philippus''', nonnumquam etiam '''Herodes Philippus''' dictus, mortuus anno [[34]]<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.106</ref> , ex ultimo testamento patris<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.188-190</ref>, regis [[Herodes Magnus|Herodis Magni]], ab [[Octavianus|imperatore Romano Augusto]] confirmato<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.317-321</ref> fuit [[Tetrarchia|tetrarches]] Trachonitidis, Gaulanitidis, Bataneae, Auranitidis, Paniadis ab anno 4 a.C.n. usque ad 34 p.C.n. ; quae regiones omnes ultra [[Iordanes (flumen)|Iordanum flumen]] sitae pars orientalis et septentrionalis regni paterni fuerant. Reditus annuus huius agri centum [[Talentum|talentorum]] a Flavio Iosepho aestimabatur<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.319</ref>, minor erat igitur quam partium fratribus adsignatarum (600 talentorum [[Herodes Archelaus|Herodi Archelao]], 200 talentorum [[Herodes Antipas|Herodi Antipae]])
== De familiaribus necessitudinibus ==
Philippus erat filius Herodis Magni et unius e multis uxoribus, [[Hierosolyma|Hierosolymitanae]] Cleopatrae. Ipse uxorem duxit Salomen, filiam semifratris Herodis Phlippi<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.137</ref> (ille Philippus erat filius Herodis Magni et Mariammae II, filiae summi sacerdotis Simonis). Liberi eis non fuere. In [[Evangelium secundum Marcum|evangelio secundum Marcum]]<ref>VI.17.</ref> Philippus cum semifratre Herode Antipa confunditur, ut qui [[Ioannes Baptista|Ioannem Baptistam]] decollari iusserit.
 
== Quid in tetrarchia fecerit ==
In totum rector moderatus et iustitiae cupidus fuisse a Flavio Iosepho iudicabatur<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.106-107</ref>. Certe seditiones adversus eum memoriae non accepimus. Caesaream urbem ad Iordani fontes condidit, quae ut a ceteris eiudem nominis distingueretur, ''Caesarea Philippi'' appellari solebat. Item vicum Bethsaïda in modum urbis auxit et ''Iuliadem'' nominavit, in honorem Augusti filiae. Nam cum fratre Antipa adsentatione erga domum Augustam certabat<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.28</ref>. Sine liberis obiit ː itaque Tiberius tetrarchiam eius tum [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] adsignavit. Magnifico funere Iuliade honoratus fuisse dicitur.