Quantum redactiones paginae "Amicitia" differant

Content deleted Content added
de opera Ciceronis
de caritate et altruismo
Linea 1:
[[Fasciculus:Jacopo Pontormo - Portrait of Two Friends - WGA18109.jpg|thumb|''Imago duorum amicorum.'' [[Pictura]] ab [[Iacobus de Pontormo|Iacobo de Pontormo]], [[artifex|artifice]] [[Italia|Italo]], circa annum [[1522]] facta.]]
 
'''Amicitia''' est mutuus benevolentiae [[amor]], et utrinque{{dubsig}} manifestus, qui bonorum [[communicatio]]ne omnimoda fundatur. Ita fere [[Aristoteles]] et [[Thomas Aquinas]]. Hoc amoris genus, quod non in [[natura]]e [[familia]]eve vinculo, sed in libera hominum electione et animorum affinitate, non in passione, sed in benevolentia tantum [[caritas (virtus)|caritateque]] innititur, summum a [[Cicero]]ne—ut alios mittamus viros doctos qui de hac re disputarunt—habetur:
<blockquote>Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an, excepta [[sapientia]], nihil melius homini sit a [[deus|dis immortalibus]] datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in [[virtus|virtute]] summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.<ref>Cic., ''[[Laelius de amicitia]]'', 20.</ref></blockquote>
 
{{NexInt}}
*[[Altruismus]]
*[[Fraternitas]]
*[[Philia (vox)]]