Quantum redactiones paginae "Ab eleemosynis" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
 
{{L1}}
'''Ab eleemosynis'''<ref>Fons nominis Latini ː [[Carolus Patinus]], ''Imperatorum Romanorum numismata ex aere mediae et minimae formae...,'' Argentorati, 1671 [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k9634312k/f185.item.texteImage.zoom p. 131 tertio versu tertii paragraphi apud Gallica]. Ad exemplar munerum antiquorum ''a rationibus'', ''ab epistulis'' etc. effectum est.</ref> vel '''eleemosynarius'''<ref>[http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNARIUS1 Du Cange, definitio]. Orthographia elemosynarius quoque accepta est.</ref> in [[Ecclesia Catholica Romana]] erat titulus, iam sexto saeculo in fontibus memoratus, eius qui [[eleemosyna|eleemosynas]] pauperibus dividebat atque nonnullis insuper [[Liturgia|liturgicis]] officiis fungebatur. Plerumque non multum a [[Capellanus|capellano]] differebat. In Francia et in Anglia eleemosynarii qui regis eleemosynas administrabant personae spectatae dignitatis erant et ''Magni Eleemosynarii'' appellabantur (quae dignitas in Francia a rege [[Carolus VIII (rex Franciae)|Carolo VIII]] creata est). In Anglia hic titulus hodieque in usu est apud regiam domum.
 
Usor anonymus