Quantum redactiones paginae "Perceptio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 18:
== De phaenomenalismo ==
Propter difficultates supra dictas adsectatores theoriae [[sensu data|sensu datorum]] sicut [[Georgius Berkeley|Berkeleius]] et [[Clarence Irving Lewis|C. I. Lewis]], atque antea etiam [[Bertrandus Russell]], [[phaenomenalismus|phaenomenalismo]] vel irrealismo directo favere coperunt. Contendunt enim res materiales, quippe quae reapse ex ideis et sensu datis constent, natura cognosci posse: mentionem rerum materialium nihil esse nisi mentionem actualium et possibilium idearum et sensu datorum. Secundum hanc rationem idealisticam structura logica totius mundi ex huiusmodi obiectis mentalibus construi possit. Sed perceptionem relativam esse constat. Nam apparentia idearum et sensu datorum non solum ex obiecto materiali sed etiam ex condicionibus percipiendi pendet. Ideo fieri non potest, ut ea quae de obiectis materialibus dicimus converti possint in sermonem de sensu datis habitum.
 
Alterum est quod phaenomenalismus cum veritatibus scientificis ad perceptionem pertinentibus non congrure videtur. Constat enim perceptionem visualem fieri, cum lux ex obiecto repercussa oculorum contingit [[retina]]m, ex qua impulsus electricus in cerebrum meat. Constat igitur perceptionem ex processu causali effici. Ideo Russell postea phaenomenalismum repudiavit.
 
== De theoria adverbiali (vel modali) ==
At sensu datum, quamquam aliquo modo obiectum mentale singulare est, tamen natura certa et definita carere videtur. Haec difficultas [[metaphysica]] optime patefacta est a [[Rodericus Chisholm|Roderico Chisholm]], qui ''gallina maculata'' utitur exemplo.<ref>Chisholm 1942.</ref> Cum enim gallinam maculatam spectamus, nonne de sensu dato maculato conscii sumus? Sed quot maculas habet? Quod maculas gallinae non enumeravimus nec de ulla finita maculaum copia conscii sumus, macularum multitudinem indefinitam esse concedendum est, nam constat sensu dato nullas esse proprietates, quae non in conscientia nostra sint. Nam quo modo possint esse [[ens|entia]], quorum cuique indefinita sit macularum copia?
 
 
Line 43 ⟶ 48:
* Fumerton, Richard (2006) Direct Realism, Introspection, and Cognitive Science. ''Philosophy and Phenomenological Research'' 73: 680–695.
* Gendler, Tamar Szabo & Hawthorne, John (ed. 2006) ''Perceptual Experience.'' Clarendon Press.
* Huemer, Michael (2013) Epistemological Asymmetries Between Belief and Experience, ''Philosophical Studies'' 162(3): 741–748.
* Lyons, Jack C. (2016) Experiential Evidence? ''Philosophical Studies'' 173(4): 1053–1079.
* Martin, M. G. F. (1992) Perception, Concepts, and Memory. ''Philosophical Review'' 101: 745–763.
* Robinson, Howard (1994) ''Perception''. Routledge.
Line 54 ⟶ 61:
[[Categoria:Perceptio|!]]
[[Categoria:Philosophia]]
[[Categoria:Psychologia]]
 
{{Myrias|Anthropologia}}