Quantum redactiones paginae "Herodium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Herodium from above 2.jpg|thumb|300px|Herodii vestigia e caelo conspicua.]]
'''Herodium''' est [[arx|arx]] et domus regia ab [[Herodes Magnus|Herode Magno]] inter 25 et [[15 a.C.n.]] aedificata in tumulo manu hominis facto circiter 15 km a [[Hierosolyma|Hierosolymis]] distante. Quod [[aedificium]] [[mausoleum]] quoque illius regis fuit,<ref>[[De bello Iudaico|BI]] I.673. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XVII.199.</ref> etsi non omnes [[Archaeologus|archaeologi]] de [[sarcophagus|sarcophago]] eius hodie consentiunt. Duae domus regiae erant : altera summo in colle bene munita, altera spatiosior atque ob aquarum copiam amoenior, sub colle posita. Modica urbs circumiacebat.
 
Hunc locum adhuc nudum elegit Herodes ut magnam victoriam anno [[40 a.C.n.]], eo ipso tempore quo [[Parthia|Parthi]] [[Syria (provincia Romana)|provinciam Romanam]] invaderant, ibidem de [[Iudaei|Iudaeis]] Hasmonaeorum dynastiae faventibus relatam commemoraret<ref>[[De bello Iudaico|BI]] I.265.</ref>. Anno [[70]] captis Hierosolymis, Herodium una e tribus arcibus fuit (aliae erant [[Masada]] et [[Machaerus]]) quae Romanis portas aperire recusarunt : anno [[72]] tandem a [[Iudaea (provincia Romana)|legato]] [[Sextus Lucilius Bassus|Lucilio Basso]] capta<ref>[[De bello Iudaico|BI]] VII.163.</ref> et diruta est. [[Tertium Bellum Iudaicum|Tertio bello Iudaico]] Herodium a legato [[Barchochebas|Simonis Barchochebae]] occupatum unum e capitibus rebellionis denuo fuit.