'''Insubria''' '''Regio Insubrica''' est regio geographica [[Helvetia]]e meridianae et [[Italia]]e septentrionalis. Nomen derivatur ex [[Insubres|Insubribus]], gente [[Galli|Gallica]], qui in [[Gallia Transpadana]] ad orientalem [[Ticinus|Ticini]] fluminis ripam incolebant, urbe capitali [[Mediolanum|Mediolano]]. '''Regio Insubrica''', [[euroregioEuroregio]] sub hoc nomine Latino anno [[1995]] constituta, [[Ticinum (pagus)|Ticinum]] [[Helvetia|pagum Helveticum]] cum [[Italia|Italicis]] provinciis finitimis comprehendit, videlicet [[Provincia Verbanensis|Verbanensi]] in [[Pedemontium|Pedemontio]], [[Provincia Varisiensis|Varisiensi]] et [[Novum Comum (provincia)|Novocomensi]] in [[Langobardia]]. Anno [[2007]] provinciae [[Provincia Leucensis|Leucensis]] et [[Provincia Novariensis|Novariensis]] additae sunt. Nonnulli'''Insubria''' autem, nomen aevo nostro [[Italiane]] usitatum, apud nonnullos [[Metropolis Mediolanensis|metropolem Mediolanensem]] pluresque terras Langobardicas quae olim ad [[ducatus Mediolanensis|ducatum Mediolanensem]] pertinuerunt sub nomen Insubriae comprehendere solent.
Nomen ex appellatione [[Insubres|Insubrium]], gentis [[Galli|Gallicae]], qui in [[Gallia Transpadana]] ad orientalem [[Ticinus|Ticini]] fluminis ripam incolebant, urbe capitali [[Mediolanum|Mediolano]]. Gentile nomen Latinum "Insuber",<ref>"Eques Inbsuber": [[Titus Livius|Livius]], ''Ab Urbe condita'' 22.6.3</ref> recentius verbum adiectivum "Insubricus -a -um"<ref>Cf. nomen zoologicum ''[[Acrotylus insubricus]]'' (Scopoli, 1786)</ref> leguntur.