Quantum redactiones paginae "Ne falsum quidem" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
de notionibus
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Wolfgang Pauli ETH-Bib Portr 01042.jpg|thumb|200px|[[Volfgangus Ernestus Pauli]]]]
Opinabile argumentum [[Scientia (ratio)|scientificum]] dicitur '''ne falsum quidem''' cum in sumptionibus certo falsis scitis condatur, aut in [[theoria|theoriis]] quae fieri non possint [[FalsificabilitasCaptio (logica)|falsae]], vel adhiberi ad rem quamlibet praedicendam.
 
Facta est locutio a [[Volfgangus Ernestus Pauli|Volfgango Pauli]], [[physica|physico]] [[mechanica quantica|mechanicae quanticae]], pro alacribus perversae neglegentisque [[mens|mentis]] contradictionibus notissimo (Shermer 2006), de quo [[Rudulfus Ernestus Peierls]] anno [[1960]] scripsit: "Amicus vulgatos iuvenis physici commentarios ei monstravit quos non esse magni momenti putavit, sed de quo eius [[opinio]]nem volebat scire. Ille autem "Non modo est non rectum" maestus inquit, "sed ne falsum quidem" ([[Theodisce]]: ''Das ist nicht nur nicht richtig, es ist nicht einmal falsch''). In [[Scientia (ratio)|scientia]] et [[philosophia]], haec locutio nunc appellatur principium [[falsificabilitas|falsificabilitatis]].
 
== Significationes ==
Argumenta "ne falsa quidem" bene sint formata, sed ratione de qualibet naturae re careant, sicut in sententia "[[Anima]]e sunt immortales" (quia nomen ''animae'' non bene definitur<!--in terms of experimental results-->), vel ea revera sint ineptiae, [[significatio (linguistica)|significatione]] carentes, sicut in nonnullis ''[[Time Cube]]'' ('Cubi Temporis') scriptionibus. In locutione "ne falsum quidem" inest notio quod etiam argumentum falsum sit melius.
 
Locutio "ne falsum quidem" saepe adhibetur ad [[scientia falsa|pseudoscientiam]] [[Scientia (ratio)|scientiamve]] malam describendam, et fere habetur derogatio{{dubsig}} (Burkeman 2005).