Quantum redactiones paginae "Nummi Imperii Romani" differant
Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores |
de pecunia Romana et aureo |
||
Linea 1:
'''Nummi Imperatorum Romanorum''' vel '''Imperii Romani''', sunt nummi in nomine civitatis Romanae eo tempore percussi quo ab [[Imperatores Romani|imperatoribus]] regebatur. Sedecimo saeculo apud primos numismatistas a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]]<ref>Quia [[Suetonius|Suetonium]] sequebantur ut [[Aeneas Vicus]] et [[Hubertus Goltzius]].</ref> vel a [[Pompeius|Pompeio]]<ref>Sic [[Adolphus Occo (1524-1606)|Adolphus Occo]] et nono decimo saeculo [[Henricus Cohen (numismatista)|Henricus Cohen]].</ref> incipiebant, hodie vero doctrinam historicam de mutata republica vulgo acceptam sequentes, ab [[Octavianus Augustus|Augusto]] (27 a.C.n.). Nam nova ratio monetaria ([[sestertius]] ex [[Orichalcum|orichalco]], non iam ex argento etc.), quae usque ad tertium saeculum duravit, ab Augusto circa 23/20 a.C.n. instituta est. Nec tamen absurda erat divisio prior : etenim cum ductores exercituum nummos ex animo cudunt atque effigiem suam eis imponunt, tum monetam apparet in arbitrio [[Senatus Romanus|senatus]] magistratuumque positam non iam esse. Itaque illi nummi nonnumquam "imperatorii" dicuntur quia in castris per [[Bellum civile|bella civilia]] ab imperatoribus (id est victoribus ducibus) fiebant. Praecipua tamen causa cur illam divisionem assumpserint fuit incertissima adhuc chronologia [[Triumviratus|triumvirum monetalium]] ; contra chronologia nummorum imperatorum facilius probabatur.
Nonnullae [[Provincia|provinciae]] (Aegyptus, Asia, Syria) nummos sui generis, qui ad pondus [[Drachma|drachmae]] exigebantur et [[litterae Graecae|Graecis litteris]] inscripti erant, etiam tempore [[Imperatores Romani|imperatorum Romanorum]] retinuerunt ; simili modo coloniae et municipia in Thracia, Graecia, Asia aeneos nummos parvi pretii ad commercium locale destinatos percutere non desierunt : qui nummi, quamquam effigiem imperatoris Romani ex altero latere plerumque exhibent, tamen a nummis proprie Romanis separantur atque sive ''[[Nummi Romani provinciales|provinciales]]'' sive ''[[Nummi Romani provinciales|Graeci imperiales]]'' vulgo appellantur et seorsum recensentur.
== Notae ==
<references />
Linea 14:
* [[Nummi rei publicae Romanae]]
* [[Nummi Romani provinciales]]
* [[Pecunia Romana]]
* [[Denarius]]
* [[Antoninianus]]
* [[Aureus]]
[[Categoria:Nummi Romae antiquae]]
|