Quantum redactiones paginae "Dialogus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 1:
[[Fasciculus:Galileos Dialogue Title Page.png|thumb|300px|Frontispicium
'''Dialogus''' est sermo duorum aut plurium hominum, qui de aliqua re vel quaestione inter se conloquuntur aut disceptant. Apud [[Graeci antiqui|Graecos]] et [[Romani antiqui|Romanos antiquos]] dialogus saepissime in disputationibus philosophicis versabatur, et [[Plato]] auctor dialogorum omnium maximus non solum aetatis suae sed fortasse omnium aetatum. Paucae quidem quaestiones dialogo solventur, nam dialogus viam quandam conciliatricem praebet, qua ad meliorem rei tractandae intellectum progredi possimus. Eadem opera alter melius alterius cogitandi rationem cognoscere et intellegere poterit.
Dialogus et dicendi et scribendi ratio est, quae cum [[monologus|monologo]] ad genus deliberativum pertinet. Sed monologus aemulator est, dialogus conciliator. Dialogus minus in actione consistit quam in conciliatione, nam caput est argumento dialogum serere atque ad locum et tempus accommodare. Praeterea dialogus non solum genus dicendi vel scribendi est sed etiam expositio quae diversissimis narrationibus contribui potest. In themate tractando dicta et contra dicta (sive responsa) aut recta (sicut apud Platonem) aut relata ab auctore (ut in [[Cicero]]nis ''[[Orator (Cicero)|Orator]]e'') alternant. Apud Ciceronem ex orationibus disceptantium [[declamatio]]nes longae evadunt.
''Dialogus'' mutuatum est a vocabulo [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] διάλογος 'sermo, colloquium' (quod ad [[verbum (temporale)|verbum]] διαλέγεσθαι 'disserere' refertur). Primum apud Ciceronem invenitur, et quidem saepissime Latinis litteris scriptum. Inde a [[medium aevum|medio aevo]] per linguas peregrinas diffusum est.
A dialogo differt '''diverbium''', quod pars est [[comoedia]]e et cantico opponitur: cum unus tantum histrio canticum agat, in diverbio autem plures.
==Bibliographia==
* Bakhtin, M. M.
* [http://www.theodora.com/encyclopedia/d/dialogue.html Dialogue]" in {{EncyBrit11}}▼
* Hirzel, Rudolf (1895) ''Der Dialog. Ein literaturhistorischer Versuch'', I-II. Verlag von S. Hirzel.
▲*Bakhtin, M. M. [[1986]]. ''Speech Genres and Other Late Essays.'' Conv. Vern W. McGee. Austin, Texiae: University of Texas Press.
* Jazdzewska, K. (2015) From ''Dialogos'' to ''Dialogue'': The Use of the Term from Plato to the Second Century CE. ''Greek, Roman and Byzantine Studies'' 54.1: 17-36.
*Maranhão, Tullio. [[1990]]. ''[http://books.google.com/books?id=T2b3Tgxc5bEC The Interpretation of Dialogue].'' University of Chicago Press. ISBN 0-226-50433-6.▼
* Laborderie, J. (1978) ''Le dialogue platonitien de la maturité.'' Les Belles Lettres.
* Nuoscio, E. Di. [[2011]]. ''Epistemologia del dialogo: Una difesa filosofica del confronto pacifico tra culture.'' Romae: Carocci.▼
▲* Maranhão, Tullio
▲* Nuoscio, E. Di
==Nexus externi==
▲* [http://www.theodora.com/encyclopedia/d/dialogue.html Dialogue]" in {{EncyBrit11}}
* [http://www.irdialogue.org ''The Journal of Inter-Religious Dialogue,'']
* [http://www.thataway.org/ National Coalition for Dialogue and Deliberation.]
|