Quantum redactiones paginae "Gaius Sentius Saturninus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Gaius Sentius Saturninus''' (nescimus, quando natus sit; mortuus est ante annum [[14]]) senator Romanus primo saeculo a.C.n. fuit. Patria eius [[Atina]] fuit. Iuvenis anno [[43 a.C.n.]] [[Sextus Pompeius|Sexto Pompeio]] favebat et [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptus]] est. Anno [[39 a.C.n.|39]] Romam redire potuit<ref>Sunt tamen qui de patre consulis tum agi putent . E.g. François Hinard, ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (''Collection de l'École française de Rome'', 83) : 518-519 [http://www.persee.fr/web/ouvrages/home/prescript/monographie/efr_0000-0000_1985_ths_83_1 Hic legere potes]</ref>. Anno [[19 a.C.n.|19]] consul creatus est, primo solus quia Augustus alterum consulatum sibi servatum aspernatus est, deinde ipso [[Augustus|Augusto]] suadente cum [[Quintus Lucretius Vespillo|Quinto Lucretio Vespillone]]<ref>[[Dio Cassius]] 54.10.</ref>. His consulibus imperium consulare Romae et in Italia Augusto datum est. Sentius ''[[Quindecimviri Sacris Faciundis|XVvir sacrisfaciundis]]'' [[Ludi Saeculares|Ludis Saecularibus]] anni [[17 a.C.n.]] interfuit. Tum proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] fuit et deinde (annis [[10 a.C.n.|10]] ad usque [[7 a.C.n.]]) legatus Augusti pro praetore [[Syria (provincia Romana)|Syriae]] factus est. Ibi in iudicio filiorum Alexandri et Aristobuli [[Herodes Magnus|Herodi regi]] in tribunali adsidebat et mortem frustra dissuasit<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|Bell. Iud]]''. I.538-541, 554, 577. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XVI.277, 280, 283, 367-369.</ref>. Annis [[6 a.C.n.]] - [[3 a.C.n.]] in Germania sub [[Tiberius (imperator)|Tiberio]] imperatore legatus pugnavit et ''ornamentis triumphalibus'' ornatus est<ref>[[Velleius Paterculus]] II, 105. [[Dio Cassius]] 55.28.</ref>. Ante Augustum mortuus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 424</ref>. Filii eius [[Gaius Sentius Saturninus (consul 4)|Gaius Sentius Saturninus]] consul ordinarius anni [[4]] et [[Gnaeus Sentius Saturninus (consul suffectus 4)|Gnaeus Sentius Saturninus]] [[consul suffectus]] eiusdem anni fuerunt. Tres filii einim ei erant qui omnes legati patrem in Syriam secuti erant<ref> ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XVI.369</ref>.
 
== Notae ==