Quantum redactiones paginae "Fuga (musica)" differant

Content deleted Content added
de notionibus et “Arte Fugae”
Linea 1:
'''Fuga''' usu communi celerem significat motionem hominis aut animalis de periculo imminenti ad locum securum. Illae autem motionis figura in forma musicali quadam ut sequitur recognita est.
 
Nomine ''fugae'' enim appellatur maximae auctoritatis forma musicae [[polyphonia|polyphonicae]], quae gradatim a [[saeculum 17|saeculo septimodecimo]] ex [[ricercar]]e confirmata, summam in [[Iohannes Sebastianus Bach|Johannis Sebastiani Bach]] compositionibus adepta est.
 
== Constructio fugae ==
<blockquote>
[[Dux]], melodia generalis, apparens in una voce, quintae [[intervallum|intervallo]] in alia repetitur, addito [[comes|comite]] modo [[contrapunctus|contrapuncti]], deinceps in ceteris. Apparitio prima ducis in omnibus vocibus expositio vel prima fugae traductio nominatur. Haec forma plerumque contenta est non minus quam ex tribus traductionibus (ab ipsis differentibus; e.g., ducis comitisve vice in particularibus vocibus, quorum numerus variatur a duabus usque ad sex in fuga ordinaria; etiam [[cantus fundamentum|cantus fundamento]] seu [[imitatio]]nis modo). Sunt quoque fugae multiplices (duplices vel triplices), cum duabus vel tribus melodiis, quas omnes simul conficere ad effectum quasi aliquot fugarum uno tempore consonantium perducit. Plurimae fugae ita factitatae sunt, ut ad finem, in parte dicta ''restrictio'', quasi in culmine operis [[melodia]] dux in omnibus vocibus simul audiatur, incipiens scilicet non uno atque eodem tempore, sed in alia voce post aliam artissime insequens.
 
Nemo est, quem fugiat artis fugandi<ref>Hans Buchner (1483-1538), ''Fundamentum, sive ratio vera, quae docet quemvis cantum planum, sive (ut vocant) choralem redigere ad iustas diversarum vocum symphonias'', quo in opere inter alia ''Tabulae fugandi'' ostentantur.</ref>
sollertissimum et artificem et magistrum fuisse [[Ioannes Sebastianus Bachius|Ioannem Sebastianum Bachium]]. Qui suum opus magnum, quattuordecim fugas continens, ipse ''Die Kunst der Fuge'' (id est ''[[Ars fugaeFugae]]'') inscripsit. In honorem Bachii nonnulli compositores, quorum celeberrimi sunt [[Franciscus Liszt]] et [[Maximilianus Reger]], fugas fecerunt melodiam ducem explicantes ex litteris nominis [[Thema BACH|B-A-C-H]].
 
</blockquote>