Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

m
Summarium vacuum
m
m
'''Langobardia'''<ref name="graesse">"Lombardia, Gallia cisalpina, Langobardia, Longobardia [etc.]": {{Graesse}}</ref> seu '''Longobardia''',<ref name=":1">[[#Hofmannus]]</ref><ref name="graesse" /> [[Lingua Italiana|Italiane]] ''Lombardia'', est [[Regiones Italiae|regio]] [[Italia]]e, incolis 10&nbsp;023&nbsp;876, in [[Italia septentrionalis|Italia septentrionali]] inter [[Alpes]] sinistramque [[Padus|Padi]] fluminis ripam sita. E montibus, vallibus, lacubus ad boream, e planitie ad meridiem spectante aequis fere partibus constituitur. Media regione iacet [[Caput (urbs)|urbs capitalis]] [[Mediolanum]]. Inter regiones Italicas Langobardia industriis, fertilitate, frequentatione praecellit.
 
== Appellationes historicae ==
Nomen e [[Langobardi]]s gente [[Germani|Germana]] immigrata trahitur, qui ab anno [[568]] regnum usque in [[774]] tenuerunt. A [[Imperium Romanum|Romanis]] eadem regio, ab ipsis sed iam antea a [[Galli]]s obsessa, [[Regio XI Transpadana|Gallia Transpadana]] nuncupata erat undecimamque Italiae Romanae regionem constituit.