Quantum redactiones paginae "Herodes Magnus" differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 3:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:HerodtheGreat2.jpg|thumb|left|Herodes Ascalonita]]
'''Herodes I''' (cognomen '''Magnus''', seu '''Ascalonita'''; [[Hebraice]] הוֹרְדוֹס; [[Graece]] Ἡρῴδης; natus c. [[73 a.C.n.]], mortuus [[4 a.C.n.]]) fuit rex [[Iudaea]]e, [[cliens]] [[Imperium Romanum|Imperii Romani]], amator culturae[[cultura]]e Graeco-Romanae, luxuriosis [[aedificium|aedificationibus]], consiliis aliquando saevis notus. In [[Novum Testamentum|Novo Testamento]] narratur persecutor [[Iesus|Iesu]] pueri[[infans|infantis]] esse narratur.
 
== Vita ==
Herodes, filius [[ Antipater (Herodis Magni pater)|Antipatris Idumaei]], anno [[47 a.C.n.]] praefectus [[Galilaea]]e creatus est. Primo [[Gaius Cassius Longinus|Cassium]] [[Marcus Iunius Brutus|Brutumque]] secutus est; dein [[Marcus Antonius|M. Antonio]] totum se dedit, cum [[Phasaelus|Phasaelo]] fratre, [[tetrarcha]] Iudaeae factus. Postea, Antonio annitente, a Senatu Romano rex dictus, et [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigonus II]], eius aemulus, capite multatus est. Ductâ [[Mariamme I]], filiâ [[Alexander (Aristobuli filius)|Alexandri]] nepte [[Aristobulus II|Aristobuli II]], Aristobulo fratri eius pontificatum contulit; mox eum mergi, et [[Hyrcanus II|Hyrcanum II]] avum, aetatis 80, interimi iussit. Victo ad [[Actium]] Antonio, ab [[Augustus (imperator)|Augusto]] in insula [[Rhodos|Rhodo]] veniam nactus, post reditum [[Soëmus|Soëmum]] primo, dein Mariammen necavit: eius furiis postmodum misere exagitatus. Exin [[Alexandra Maccabaea|Alexandram]] huius matrem interfecti, nec amicissimis parcens, sororis [[Salome I|Salomes]] maritum, omnesque de stirpe [[Domus Hasmonaea|Hasmonaeorum]] e medio sustulit. Humanitatem utcunque erga Iudaeos, pestis famisque tempore, testatus est. Reparavit [[Templum Hierosolymitanum|templum]], sed et theatro atque amphitheatro exstructo, quinquennales in Augusti honorem ludos celebravit: ibi ipso e [[Syria]] reverso, trium novarum provinciarum dominio donatus. Hinc porro templum in [[Trachonitis|Trachonitide]] imperio sacravit, et [[Caesarea Maritima|Caesareae]], alio templo condito, [[colossus|colossum]] erexit, qui [[Iuppiter Olympicus|Iovem Olympicum]] mole aequaret. [[Agrippa]]m [[Hierosolyma|Hierosolymis]] magnificentissime excepit, annoque post viribus, consiliis suâque personâ ipsi praesto fuit. Hinc [[Roma]]m profectus est, ut Augustum inviseret, filios dein suos in eius aula educatos, Alexandrum et Aristobulum, in Iudaeam reversus occidit, superaddito paulo post calumniatore illorum Antipatro, quem adhuc privatus genuerat. In morbum implicitus, [[Iudas filius Sepphoraeus|Iudam]] et [[Matthias filius Margali|Matthiam]], doctores celebres, a quibus concitata iuventus aquilam inauratam de apice templi decusserat, vivos comburi iussit.<ref>Magna pars huius paragraphi translata est a commentario [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0500b.html de Herode] in [[Iohannes Iacobus Hofmannus|Hofmanni]] ''[[Lexicon universale|Lexico universali]]''.</ref>
 
== In Bibliis Sacris==
Auctor [[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelii secundum Matthaeum]] narrat Herodem Magnum, audientem e [[Sancti Magi|magis]] de rege Iudaeorum nato, turbavisse. Scribit "Herodes... mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis".<ref>[http://www.blueletterbible.org/Bible.cfm?b=Mat&c=2&t=VUL#s=t_conc_931016 Mat. 2:16].</ref> Hoc [[Infanticidium Bethlemiticum|Infanticidium Bethlemiticum]] (vel "caedes innocentium") in aliis fontibus huius temporis non reperitur et ab historicis hodiernibus dubitatur.
 
Linea 18:
*[[Nicolaus Damascenus]], [[De vita sua (Nicolaus Damascenus)|de Vita sua]]
 
==Bibliographia==
== Si vis plura legere... ==
* Grant, Michael. Herod the Great. New York: American Heritage Press, 1971. ISBN 0-07-024073-6.
* Günther, Linda-Marie, ed. ''Herodes und Jerusalem''. Stuttgart: Franz Steiner Verlag, 2009.