Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

m
 
== Appellationes ==
Nomen e [[Langobardi]]s gente [[Germani|Germana]] immigrata trahitur, qui ab anno [[568]] immigrantes dominium usque in annum [[774]] tenuerunt. A [[Imperium Romanum|Romanis]] eadem regio, ab ipsis sed iam antea a [[Galli]]s obsessa, [[Regio XI Transpadana|Gallia Transpadana]] nuncupata erat undecimamque Italiae Romanae regionem constituit.
 
Regnum Langobardorum, Longobardia seu Lombardia medio aevo appellata, ad terras plures extendit hodie sub aliis regionibus comprehensas. Longobardiae sensu latiore pars '''Cispadana''' ducatus [[Provincia Mutinensis|Mutinensem]], [[Provincia Parmensis|Parmensem]], [[Provincia Ferrariensis|Ferrariensem]], [[Provincia Bononiensis|ditionem Bononiensem]] et [[Mons Ferratus|Montem Ferratum]], pars '''Transpadana''' ducatus [[Provincia Mantuana|Mantuanum]] et [[ducatus Mediolanensis|Mediolanensem]] cum ditionibus [[Provincia Veronensis|Veronensi]] et [[Provincia Vicentina|Vicentinae]] terrisque [[Pedemontium|Pedemontii]] orientalibus olim comprehendit. E quibus Longobardia '''superior''' ducatum Mediolanensem ad Montem Ferratum et Pedemontii partem coniunxit, sed Longobardia '''inferior''' alias terras omnes includit.<ref name=":1" />