Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

m
Summarium vacuum
m
m
'''Langobardia'''<ref name="graesse">"Lombardia, Gallia cisalpina, Langobardia, Longobardia [etc.]": {{Graesse}}</ref> seu '''Longobardia''',<ref name=":1">[[#Hofmannus]]</ref><ref name="graesse" /> [[Lingua Italiana|Italiane]] ''Lombardia'', est [[Regiones Italiae|regio]] [[Italia]]e, incolis 10&nbsp;023&nbsp;876, in [[Italia septentrionalis|Italia septentrionali]] inter [[Alpes]] sinistramque [[Padus|Padi]] fluminis ripam sita. E montibus, vallibus, lacubus ad boream, e planitie ad meridiem spectante aequis fere partibus constituitur. Media regione iacet [[Caput (urbs)|urbs capitalis]] [[Mediolanum]]. Inter regiones Italicas Langobardia industriis, fertilitate, frequentatione praecellit.
 
== AppellatioAppellationes ==
Nomen e [[Langobardi]]s gente [[Germani|Germana]] trahitur, qui anno [[568]] immigrantes dominium usque in annum [[774]] tenuerunt. A [[Imperium Romanum|Romanis]] eadem regio, ab ipsis sed iam antea a [[Galli]]s obsessa, [[Regio XI Transpadana|Gallia Transpadana]] nuncupata erat undecimamque Italiae Romanae regionem constituit.
 
Regnum Langobardorum, LangobardiaLongobardia seu Lombardia medio aevo appellata, ad terras plures extendit hodie sub aliis regionibus comprehensas. Ergo Longobardiae sensu latiore pars '''Cispadana''' ducatus [[Provincia Mutinensis|Mutinensem]], [[Provincia Parmensis|Parmensem]], [[Provincia Ferrariensis|Ferrariensem]], [[Provincia Bononiensis|ditionem Bononiensem]] et [[Mons Ferratus|Montem Ferratum]], pars '''Transpadana''' ducatus [[Provincia Mantuana|Mantuanum]] et [[ducatus Mediolanensis|Mediolanensem]] cum ditionibus [[Provincia Veronensis|Veronensi]] et [[Provincia Vicentina|Vicentinae]] terrisque [[Pedemontium|Pedemontii]] orientalibus olim comprehendit;. eE quibus terris Longobardia '''superior''' ducatum Mediolanensem ad Montem Ferratum et Pedemontii partem coniunxit, sed Longobardia '''inferior''' alias terras omnes includit.<ref name=":1" />
 
== Situs ==
Langobardia hodierna in duodecim provincias dividitur, scilicet [[Urbs metropolitana Mediolanensis|Mediolanensem]] (cui status metropolitanus anno [[2015]] attributus est), [[Provincia Bergomas|Bergomatem]], [[Provincia Brixiana|Brixianam]], [[Provincia Cremonensis|Cremonensem]], [[Provincia Laudensis|Laudensem]], [[Provincia Leucensis|Leucensem]], [[Provincia Mantuana|Mantuanam]], [[Provincia Modiciensis et Brigantina|Modiciensem et Brigantinam]], [[Provincia Novocomensis|Novocomensem]], [[Provincia Papiensis|Papiensem]] vel Ticinensem, [[Provincia Sundriensis|Sundriensem]], [[Provincia Varisiensis|Varisiensem]].
 
Urbi maximae principalique [[Mediolanum|Mediolano]], cui sunt fere 1&nbsp;350&nbsp;000 incolarum, proxime accedunt [[Brixia]], [[Modicia]], [[Bergomum]], [[Novum Comum]], [[Baretium]], [[Papia|Ticinum]], [[Cremona]], [[Mantua]], [[Leucum]] et [[Laus Pompeia]] sunt. [[Helvetia]]e (accuratius [[Ticinum|Ticino]] ac [[Grisonia]]e pagis) et regionibus aliis Italicas Altae Athesiae Tridentinoque , Venetiae, Aemiliae et Pedemontio adiacet.