Quantum redactiones paginae "Antipater (Herodis Magni pater)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Nam postquam anno [[63 a.C.n.]] [[Pompeius|Pompeio]] persuasit ut expugnatis [[Hierosolyma|Hierosolymis]] summum sacerdotium Hyrcano redderet nec Iudaeam novae [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] assignaret, adstantium Romanorum consiliis adsentiri non desiit ac sine damno a Pompeio ad Caesarem, a Caesare ad [[Gaius Cassius Longinus|Gaium Cassium]] transiit. Ita paulatim potentia augebatur et titulos sibi et filiis Phasaeli Herodique cumulabat eo magis quod Hyrcanus ignava indole erat et Idumaeorum militum exercitum sibi devotum ad manum habebat.
 
At simul multis [[Iudaei|Iudaeis]] maximo odio erat quia Idumaei secundo saeculo tantum a [[Iohannes Hyrcanus I|Iohanne Hyrcano I]] ad [[Iudaismus|iudaismum]] conversi erant ː "semiiudaeum" esse Antipatrem existimabant et indignabantur quod sub specioso nomine Hyrcani II ipse Hierosolymis regnaret. Nec mirum igitur si Antipater anno [[43 a.C.n.]] inter ciciliacivilia bella Romanorum ab amico quodam Hyrcani, Malicho nomine, interfectus est. Nihilominus potentiam et Romanorum societatem filiis velut hereditatem reliquit. Paulo post ipso Cassio milites ministrante Herodes mortem patris ulcisci potuit.
==Fontes==
*[[Flavius Iosephus]], libro primo [[De bello Iudaico|de Bello Iudaico]] 123-226