Quantum redactiones paginae "Alexander (Aristobuli filius)" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 2:
'''Alexander''' [[Iudaea]] domo regnante Hasmonaeorum (mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit filis [[Aristobulus II|Aristobuli II]] qui [[Hierosolyma|Hierosolymis]] regnavit inter 67 et [[63 a.C.n.]] et frater [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigoni II]] qui regnavit inter 40 et [[37 a.C.n.]]. Sobrinam [[Salome Alexandra|Salomen Alexandram]], filiam patrui et summi sacerdotis [[Hyrcanus II|Hyrcani II]], uxorem duxit e qua genuit [[Mariamme I|Mariammen]], uxorem futuram [[Herodes Magnus|Herodis Magni]] ab ipso marito morte damnatam, et Aristobulum III qui per aliquot menses summus sacerdos fuit antequam iussu eiusdem Herodis per insidias interficeretur.
Sed anno [[49 a.C.n.]] bello civili inter [[Pompeius|Pompeium]] et Caesarem flagrante [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica|Scipio]], Pompei socer, qui tum copias in Syria Pompeianis partibus legebat, Alexandrum ad tribunal suum vocavit et accusavit quod Romanis infestus fuisset ; iussu Pompei morte damnatus Alexander [[Antiochia ad Orontem|Antiochiae]] decollatus est. Pompeiani enim timebant ne Caesar Aristobuli filios ad seditiones contra [[Hyrcanus II|Hyrcanum]] et Antipatrem, eorum socios in Iudaea, movendas adhiberet. Eodem anno et pater Aristobulus ab eis veneno interceptus est, cui Caesar duas legiones tradere in animo habebat<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.185. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.125</ref>.
|