Quantum redactiones paginae "Alexander (Aristobuli filius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Postquam Pompeius anno 63 a.C.n. Hierosolyma expugnavit regem Aristobulum II cum liberis Romam secum duxit, ut [[Triumphus|triumphum]] ornarent. At Alexander eorum custodiam fefellit et in Iudaeam rediit ubi congregatis circum se fautoribus monarchiae armatis manibus totam regionem infestabat . Mox tamen Romanorum exercitus vi impar a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule]] [[Aulus Gabinius|Gabinio]] oppressus est<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.160-174. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.82-90</ref>.
 
Sed anno [[49 a.C.n.]] bello civili inter [[Pompeius|Pompeium]] et Caesarem flagrante [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica|Scipio]], Pompei socer, qui tum copias in Syria Pompeianis partibus legebat, Alexandrum ad tribunal suum vocavit et accusavit quod Romanis infestus fuisset ; iussu Pompei morte damnatus Alexander [[Antiochia ad Orontem|Antiochiae]] decollatus est. Pompeiani enim timebant ne Caesar Aristobuli filios ad seditiones contra [[Hyrcanus II|Hyrcanum]] et AntiptaremAntipatrem, eorum socios in Iudaea, movendas adhiberet. Eodem anno et pater Aristobulus ab eis veneno interceptus est, cui Caesar duas legiones tradere in animo habebat<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.185. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.125</ref>.
== Notae ==
<references />