Quantum redactiones paginae "Alexander (Aristobuli filius)" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q636434 sunt
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Nadagen Hasmoneeën.PNG|thumb|400px|Stemma ultimorum Hasmonaeorum.]]
'''Alexander''' [[Iudaea]] domo regnante Hasmonaeorum (mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit filis [[Aristobulus II|Aristobuli II]] qui [[Hierosolyma|Hierosolymis]] regnavit inter 67 et [[63 a.C.n.]] et frater [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigoni II]] qui regnavit inter 40 et [[37 a.C.n.]]. Sobrinam [[Salome Alexandra|Salomen Alexandram]], filiam patrui et summi sacerdotis [[Hyrcanus II|Hyrcani II]], uxorem duxit e qua genuit [[Mariamme I|Mariammen]], uxorem futuram [[Herodes Magnus|Herodis Magni]] ab ipso marito morte damnatam, et Aristobulum III qui per aliquot menses summus sacerdos fuit antequam iussu eiusdem Herodis per insidias interficeretur.
 
Postquam Pompeius anno 63 a.C.n. Hierosolyma expugnavit regem Aristobulum II cum liberis Romam secum duxit, ut [[Triumphus|triumphum]] ornarent. At Alexander eorum custodiam fefellit et in Iudaeam rediit ubi congregatis circum se fautoribus monarchiae armatis manibus totam regionem infestabat . Mox tamen Romanorum exercitus vi impar a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule]] [[Aulus Gabinius|Gabinio]] oppressus est<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.160-174. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.82-90</ref>.