Quantum redactiones paginae "Regnum Ptolemaicum" differant

Content deleted Content added
m + ex en ut >8K sit (10K)
m ~
Linea 9:
[[Fasciculus:CleopatraVIICoin.jpg|thumb|upright=0.5|[[Nummus]] [[Cleopatra VII|Cleopatrae VII]] eius effigiem monstrat.]]
 
Regnum Ptolemaicum conditum est a [[Ptolemaeus I|Ptolemaeo I Sotero]] anno [[305 a.C.n.]], qui se, ''[[diadochi|diadochus'']] e [[Macedonia]] in [[Graecia]] [[septentrio]]nali ortus, [[pharao]]nem [[Aegyptus|Aegyptium]] pronuntiavit, potentemque [[domus|domum]] Hellenisticam constituit, quae in [[regio]]ne dominabatur a [[Syria]] meridiana ad [[Cyrene]]n atque ad [[meridies|meridiem]] ad [[Nubia]]m patente.
 
[[Alexandria]], polis Graeca ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] condita, facta est [[caput (urbs)|caput]] et sedes [[cultura]]e [[commercium|commerciique]] [[Graecia|Graeci]]. Ut bene a vulgo Aegyptio observati essent, sese successores pharaonum nominabant. Ptolemaei posteriores [[traditio]]nes Aegyptias asciscebant, [[soror]]es in [[matrimonium]] ducentes, sese Aegyptice [[vestis|vestitos]] in [[monumentum|monumentis]] publicis monstrantes, et [[religio]]sam Aegypti [[vita]]m curantes. Ptolemaei rebelliones internas supponebant, [[bellum|bellisque]] externis [[bellum civile|civilibusque]] vicissim implicabantur, quae ad defectionem regni et eius ultimam adiectionem a [[Imperium Romanum|Roma]] duxit. [[Cultura]] Hellenistica in Aegypto per aeva [[Roma antiqua|Romanum]] et [[Imperium Byzantinum|Byzantinum]] continenter vigebat usque ad [[Aegyptus a Mussulmanis victa|victoriam Musulmanicam]].